라틴어 문장 검색

Sebastianus Gothos spoliis onustos apud Beroeam inopinantes concidit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장1)
Et Licinio talia frustrante, per Senicionem Bassiani fratrem, qui Licinio fidus erat, in Constantinum Bassianus armatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 3:1)
Armauit natura canem pede, dente, iuuenta.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:1)
Pennatis ne crede bonis, te nulla potestas In miseros armet.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:20)
Armat aues aquile uirtus et uiribus inplet Et monitu.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:4)
Armat eam lucus, uir rogat.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et securi 57:2)
prima creterra litteratoris rudimento excitat, secunda grammatici doctrina instruit, tertia rhetoris eloquentia armat.
(아풀레이우스, 플로리다 20:6)
Nec mora, cum iam in meridiem prono iubare rursum nos ac praecipue me longe gravius onustum producunt illi latrones stabulo:
(아풀레이우스, 변신, 4권 4:1)
"nec tamen Psyche coniugale illud praeceptum ullo pacto temerat vel pectoris arcanis exigit, sed e re nata confingit esse iuvenem quendam et speciosum, commodum lanoso barbitio genas inumbrantem, plerumque rurestribus ac montanis venati- bus occupatum, et ne qua sermonis procedentis labe consilium tacitum proderetur, auro facto gemmosisque monilibus onustas eas statim vocato Zephyro, tradit reportandas."
(아풀레이우스, 변신, 5권62)
"Nec in sermone isto tantillum morata rursum opiparis muneribus eas onustas ventoso vehiculo reddidit."
(아풀레이우스, 변신, 5권129)
Ecce confecto nescioquo gravi proelio latrones adveniunt onusti;
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:3)
prandioque raptim tuburcinato, me et equum meum vectores rerum illarum futuros fustibus exinde fundentes producunt in viam, multisque clivis et anfractibus fatigatos prope ipsam vesperam perducunt ad quampiam speluncam, unde multis onustos rebus rursum, ne breviculo quidem tempore refectos ociter reducunt, tantaque trepidatione festinabant, ut me plagis multis obtundentes propellentesque super lapidem propter viam positum deicerent:
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:5)
Sic nos diversa tendentes et in causa finali de proprietate soli, immo viae herciscundae contendentes, rapinis suis onusti coram deprehendunt ipsi latrones et ad lunae splendorem iam inde longius cognitos risu maligno salutant;
(아풀레이우스, 변신, 6권 7:8)
Tunc sermonibus mutuis de virginis fuga deque mea vectura et utrique destinata monstruosa morte cognoscit, et ubi locorum esset illa percontatus deductusque, visa ea, ut erat vinculis onusta, contorta et vituperanti nare discessit, et
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:3)
totis ergo prolatis erutisque rebus et nobis auro argentoque et ceteris onustis, ipsos partim constrictos, uti fuerant, provolutosque in proximas rupinas praecipites dedere, alios vero suis sibi gladiis obtruncatos reliquere.
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION