라틴어 문장 검색

ac repente diffugium facientes, plurima multitudo spe protectionis ad palatium regis Salomonis, quod erat spatiosum atque firmissimum, fugam arripiunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 40:2)
[0548A] quos Christiani arripientes, cum frenis et sellis abduxerunt, habentes ea.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 40:6)
infantes, adhuc sugentes, per plantam pedis e sinu matris aut cunabulis arreptos muris vel ostiorum liminibus allidentes, fractis cervicibus, alios armis trucidabant, alios lapidibus obruebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:3)
Arabes vero caeteraeque gentes, ut perspexerunt quod deinceps berlum sufferre non possent, dispersi [0561A] et contriti, per campos et angustas semitas fugam arripiunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:3)
sextum autem quia Turcorum sectam arripuit, vitae reservari praecepit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:6)
Et subito arreptis bipennibus, securibus et ferreis ligonibus, oppositam turrim fortiter cavantes infregerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:9)
Sed Donimanus Baldewini adventantis audacia et plurima virtute [0583D] illius militari territus, sine mora ab obsidione castra movit, et versus mare Russiae in terram suam fugiendo cum omni equitatu suo divertit, gaudens se Boemundum, tam nominatissimum principem et caput Christianorum, arripuisse, ac metuens ne viribus aut arte Christianorum illum amitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:3)
Turci ad haec septingenti, visa comitis constantia, et reversae multitudinis audaci succursu, fugam velociter arripuerunt, in montanis se abscondentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 20:5)
Tum tandem victus prae nimia jaculorum assiduitate, fugam arripuit cum manu diu fame macerata et viribus exhausta, et ipse in tentoria reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:5)
- Post fugam Reymundi universi duces exercitus, cum reliqua multitudine tentoriis et uxoribus suis in via delictis, celerem fugam arripiunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 35:3)
a sinistris illos relinquentes, a dextris viam arripiunt, quae ducit ad civitatem Stanconam, in ea aliquandiu moram habituri, et de eventu Longobardorum audituri aliquid.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 54:5)
Unde unanimiter post plurimam et diutinam saevissimamque contentionem, quae ex littore utroque palustri et profundo fiebat, universi Christiani fugam arripientes, strage inaudita ab impiis persecutoribus attriti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:5)
Ex his quinquaginta versus Rames fugam arripientes, portae urbis immissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:5)
ipse vero arcu Baleari arrepto, supra centum et [0635B] quinquaginta Sarracenos mortifero vulnere exstinctos percussit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 40:2)
Rex, hoc audito, protinus obducto pectori clypeo et hasta arrepta, cum decem sociis via cepta ac nimium festinata, in hostes tetendit, metuentes ne forte aliqua fama ab hac via declinarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION