라틴어 문장 검색

ilice sub densa silvis artatus opacis inter utrumque iugum tortis anfractibus albet.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:222)
perque tenuiorem partem insertus eo latere artetur quo est plenior, et utrimque contingat fissuram.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 9:4)
Propter quod molliora vincula magis probamus, quae cum circumvenere truncum, adactis harundineis cuneolis artantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:6)
Seneca, quoniam senile corpus et parco victu tenuatum lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum venas abrumpit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장7)
transgressis inmensum et enorme spatium procurrentium extremo iam litore terrarum velut in cuneum tenuatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 4:2)
hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,sive diem festum rediens advexerit annus,seu recreare volet tenuatum corpus, ubiqueaccedent anni, tractari mollius aetas imbecilla volet:
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장50)
Massica si caelo suppones vina sereno,nocturna siquid crassi est tenuabitur auraet decedet odor nervis inimicus;
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장34)
"Sint tibi sociae, quas videris quod ieiunia tenuant, quibus pallor in facie est, quas et aetas 1 probavit et vita, quae cotidie in cordibus canunt:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:84)
Tunc crines ancillulae disponebant et mitellis crispantibus vertex artabatur innoxius;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:4)
Papillae fasciolis conprimuntur et crispanti cingulo angustius pectus artatur.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:7)
quin etiam multis solis redeuntibus annis anulus in digito subter tenuatur habendo, stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri ferreus occulte decrescit vomer in arvis, strataque iam volgi pedibus detrita viarum saxea conspicimus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:22)
sunt igitur solida pollentia simplicitate, quorum condenso magis omnia conciliatu artari possunt validasque ostendere viris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:8)
Vis audire illum tanta brevitate dicentem, ut artari magis et contrahi brevitas ipsa non possit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 8:1)
Sic ora profundi Arctantur casu nemorum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:27)
Tunc omnia late Procumbunt nemora, et spoliantur robore silvae, Ut, cum terra levis mediam virgultaque molem Suspendant, structa laterum compage ligatam Arctet humum, pressus ne cedat turribus agger.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION