라틴어 문장 검색

nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari velim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 305:1)
quod faciunt actores comici, qui neque ita prorsus, ut nos vulgo loquimur, pronuntiant, quod esset sine arte, neque procul tamen a natura recedunt, quo vitio periret imitatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 161:1)
nam et Socrati obiiciunt comici docere eum, quomodo peiorem causam meliorem faciat, et contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 251:1)
neque enim Asiani aut quocunque alio genere corrupti res non viderunt aut eas non collocaverunt neque, quos aridos vocamus, stulti aut in causis caeci fuerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 18:1)
Quorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt plurima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 168:3)
claudet et dichoreus, id est idem pes sibi ipse iungetur, quo Asiani sunt usi plurimum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 360:2)
At ille comicus aeque senarius, quem trochaicum vocant, pluribus trochaeis, qui ab aliis dicuntur, pyrrhichiisque decurrit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 397:2)
tamen habent alii quoque Comici, si cum venia leguntur, quaedam quae possis decerpere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 73:2)
maior in personis observatio est apud tragicos comicosque, multis enim utuntur et variis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 39:3)
vitium in superciliis, si aut immota sunt aut nimium mobilia aut inaequalitate, ut modo de persona comica dixeram, dissident aut contra id quod dicimus finguntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 226:1)
in dextrum incumbere interim datur sed aequo pectore, qui tamen comicus magis quam oratorius gestus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 272:1)
siquidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiamsi nulla ad nos venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum historici, tum etiam, liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenem, principem omnium Graeciae oratorum, dedisse operam Platoni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 74:2)
nec solum specie, ut signum signo et tabula tabulae et actio actioni, sed genere ipso, ut Tuscanicae statuae, ut Asianus eloquens Attico.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 167:6)
quem et suorum homines temporum incessere audebant ut et Asianum et et in repetitionibus et in salibus aliquando frigidum et in compositione fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, viro molliorem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 178:2)
et antiqua quidem illa divisio inter Atticos atque Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac modus deesset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 182:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION