라틴어 문장 검색

dein mobilitate ingenii, quod palam abnuerat, inter secreta convivii largitur, honoravitque Asiaticum anulis, foedum mancipium et malis artibus ambitiosum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장8)
Valentem et Caecinam pro contione laudatos curuli suae circumposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장8)
Contionante Vitellio postulantur ad supplicium Asiaticus et Flavus et Rufinus duces Galliarum, quod pro Vindice bellassent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장7)
nondum quartus a victoria mensis, et libertus Vitellii Asiaticus Polyclitos Patrobios et vetera odiorum nomina aequabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장5)
magna et misera civitas, eodem anno Othonem Vitellium passa, inter Vinios Fabios Icelos Asiaticos varia et pudenda sorte agebat, donec successere Mucianus et Marcellus et magis alii homines quam alii mores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장9)
eaque omnia Valerius Asiaticus consul designatus censuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장11)
Asiaticus (is enim libertus) malam potentiam servili supplicio expiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장12)
curulis triumphos tris egit, Delmaticum, Actiacum, Alexandrinum, continuo triduo omnes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 22장 1:3)
cum mane pro aede Capitolini Iouis paululum curuli sella praesedisset, honore abiit suffecto alio in locum suum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 3:4)
rursus commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, euenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 5:2)
an potius Asiaticorum oratorum inani[bu]s sententiis uerborum uolubilitas in nostrum sermonem transferenda?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 3:2)
quem Armeniae regem magnis pollicitationibus sollicitatum, cum destinato per edictum die ostensurus populo propter nubilum distulisset, produxit quo oportunissime potuit, dispositis circa fori templa armatis cohortibus, curuli residens apud rostra triumphantis habitu inter signa militaria atque uexilla.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 13장 1:2)
adoptionis die neque milites adlocuturo castrensem sellam de more positam pro tribunali oblitis ministris et in senatu curulem peruerse collocatam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 3:4)
talibus principiis magnam imperii partem non nisi consilio et arbitrio uilissimi cuiusque histrionum et aurigarum administrauit et maxime Asiatici liberti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 12장 1:1)
"In Europam ire properatis rege deserto, cum pluribus vestrum defuturum viaticum fuerit, ni aes alienum luissem, nempe in Asiatica praeda."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION