라틴어 문장 검색

Raro procedebat ad publicum et maxime nobilium matronarum vitabat domus, ne cogeretur videre, quod contempserat, apostolorum et martyrum basilicas secretis celebrans orationibus et quae populorum frequentiam declinarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:14)
consimili ratione ab eodem saepe timore macerat invidia ante oculos illum esse potentem, illum aspectari, claro qui incedit honore, ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:8)
aspectabant flentes multi 'flentes heu' distingunt, ut sit 'miserabiliter flentes', et a persona dicatur poetae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6151)
tempora flammas laeta vomunt naturaliter enim Augustus igneos oculos habuisse dicitur, adeo ut obtutum eius nemo contra aspectare posset, denique quidam eques Romanus, interrogatus ab eo, cur se viso verteret faciem, dixerit 'quia fulmen oculorum tuorum ferre non possum', sicut ait Suetonius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6801)
aspectabat amat usurpare antiquitatem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1361)
Ennius in x. sic ait "aspectabat virtutem legionis sive spectans si mussaret dubitaretque denique causam pugnandi fieret aut duri la- bores".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1884)
'in eo igitur,' inquis, 'convivio Cicero ille, quem aspectabant, cuius ob os Graii ora obvertebant sua?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 2:1)
Theomnēstus iānuā apertā Quīntum vix agnōvit sed vultū eius propius aspectō ‘dī immortālēs,’ inquit, ‘num Quīntum videō? quid passus es? intrā celeriter.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit29)
Sanctus Iustinus martyr asserit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:10)
In martyrum Actibus hunc dialogum inter praefectum Romanum Rusticum et Hieracem christianum legimus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:6)
Sanctus Iustinus Martyr in Dialogo cum Tryphone venustam profert sententiam asserens Mariam, dum nuntium Angeli excipiebat, percepisse « fidem et gaudium ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:3)
salvete, flores martyrum, quos lucis ipso in limine Christi insecutor sustulit, ceu turbo nascentes rosas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae36)
sic se Roma inclyta iactat, quin et Olybriaci generisque et nominis heres, adiectus fastis, palmata insignis abolla, martyris ante fores Bruti submittere fasces ambit et Ausoniam Christo inclinare securem, non Paulinorum, non Bassorum dubitavit prompta fides dare se Christo stirpemque superbam gentis patriciae venturo attollere saeclo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권171)
Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula, aureis quae Christus illic adnotavit litteris, sanguinis notis eadem scripta terris tradidit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.1)
haec loquentes obruuntur mille poenis martyres;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.33)

SEARCH

MENU NAVIGATION