라틴어 문장 검색

Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exesus est sic, ut glans excidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 13:6)
Adjicitur celeritati, sicut tormento quoque, si et linum, et id quod ex penicillo est, aliquo medicamento illinitur ex iis, quibus callum exedi posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 13:4)
nonnumquam etiam, exeso osse, usque ad nares penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 18:4)
ac, si exesus est, ante id foramen vel linamento, vel bene accommodato plumbo replendum est, ne sub confringatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 3:7)
quibus summa cutis cum subiecta tunica exeditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIII De cervicis vitio. 1:7)
Adjicitur tamen hic quoque celeritati, si omentum super vinculum illinitur medicamentis, quae sic exedunt, ne erodant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 3:3)
miserabile turpes exedere caput tineae;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:71)
ieiuna lacertos exedit macies.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:17)
interdum positis velut ordine castris terrificum densa mucronem verberat unda et consanguineis hastilibus asperat armos:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice13)
sic Venus horrificum belli compescere regem et vultum mollire solet, cum sanguine praeceps aestuat et strictis mucronibus asperat iras.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete25)
nec lumina fervor asperat aut rabidas suffundit sanguine venas, nullaque mutati tempestas proditur oris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:115)
asperat Indus velamenta lapis pretiosaque fila smaragdis ducta virent;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:349)
sublime caput maestissima nubes asperat et dirae riget inclementia formae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:32)
tum duplici fossa non exuperabile vallum asperat alternis sudibus murique locata in speciem caesis obtendit plaustra iuvencis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:61)
hinc obsidione solutus Pannonius potorque Savi, quod clausa tot annis oppida laxatis ausus iam pandere portis rursum cote novat nigras rubigine falces exesosque situ cogit splendere ligones agnoscitque casas et collibus oscula notis figit et impresso glaebis non credit aratro, exsectis, inculta dabant quas saecula, silvis restituit terras et opacum vitibus Histrum conserit et patrium vectigal solvere gaudet, inmunis qui clade fuit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:90)

SEARCH

MENU NAVIGATION