라틴어 문장 검색

Quamvis enim ad inferioris partis solatia quilibet principaliter tendat amator, et ibi sit amoris causa finalis, turpis tamen et inepta videtur nimis gestio corporis et plurimum feminae verecundum, inferiora sine superioribus solatiis exercere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:3)
seu turgida malit olenti Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet aeolus, et placidis perfundit odoribus auras.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 18:3)
Umbrae huc felices tendunt, numerosaque coelos
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 7:4)
Ecce quousque tendi debet amor inter amicos, ut scilicet velint pro invicem mori.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:23)
quomodo ad amicitiam vel aspirare eum fas est, cum ortus eius ex virtutis opinione procedat?
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:38)
Utrum igitur de fructu amicitiae satis dixerimus, utrum etiam certas personas, inter quas et oriri possit et servari et perfici, lucide distinxerimus, utrum praeterea assentationes quae falso amicitiae nomine palliantur, manifeste prodiderimus, utrum quoque certas metas, quousque tendi debeat amor inter amicos, ostenderimus, vos iudicate.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:7)
Haec amicitia tam sublimis est et perfecta, ut ad eam aspirare non audeam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:21)
Ergo si nostris que sunt indigna fauore Votis aspirat, suspiria nostra relaxans, Plenius applaudet istis que sola perorant, Nec candore precum uestiri cultius orant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:11)
Quid cause genus efficiat, quo tendat et ad quem Deueniens finem deliberet utile, iustum Iudicet, affirmet rectum, demonstret honestum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:11)
Sed tumor in medio surgens supereminet, immo Sic in supremum tendens non deserit imum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:37)
Cur centrum sedet in medio, cur angulus omnis Aut obtusus hebet, aut sursum tendit acutus Obtusoque minor sit rectus, maior acuto;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:10)
Hic legitur que sit celestis spera, quis axis In partes speram distingat, quis polus axem Terminet, aut sursum tendens, aut mersus in imo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:7)
Quis sursum tendens egressa cuspide terram Exit et in terra nescit defigere centrum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:15)
Non huc nobilitas generis, non gracia forme, Non gaze deiectus amor, non gloria rerum, Non mundanus apex, non uirtus corporis, audax Improbitas hominis, preceps audacia tendit, Sed solum uirtus animi, constancia mentis Factaque nobilitas, non nata sed insita menti, Interior species, uirtutum copia, morum Regula, paupertas mundi, contemptus honoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:7)
Sed raro tendit ad uirgam, tandemque reuertens Circuit ille manum solers, ne leua uacillet, Succumbens honeri uirge, sceptrumque resignet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION