라틴어 문장 검색

cur deus, omnia nostra causa cum faceret (sic enim vultis), tantam vim natricum viperarumque fecerit, cur mortifera tam multa perniciosa terra marique disperserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 161:2)
quorum inbutae mentes pravitatis erroribus quamvis carnificinam prius subierint quam ibim aut aspidem aut faelem aut canem aut corcodillum violent, quorum etiamsi inprudentes quippiam fecerint, poenam nullam recusent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 78:7)
Tu viperam sub ala nutricas' et, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos triginta et menses quattuor et dies duos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:6)
Habet quattuor cenationes, cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum cenationem, cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sessorium, ostiarii cel lam perbonam;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:13)
In officinam fabri venit vipera.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens ad fabrum ferrarium.2)
nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet, nec brevis ignaro vipera laesa pede, femina quam socii deprensa paelice lecti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 37:1)
conveniens animo genus est tibi, nobile namque pectus et Herculeae simplicitatis habes, livor, iners vitium, mores non exit in altos, utque latens ima vipera serpit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 331)
causa viae est coniunx, in quam calcata venenum vipera diffudit crescentesque abstulit annos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:5)
Paulus, dum fragiles cogere surculos et densere foci congeriem studet, incautam cumulis inseruit manum, torpebat glacie pigra ubi vipera sarmentis laqueos corporis inplicans.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권4)
adtollens oculos sidera suspicit Christum sub tacito pectore murmurans, excussumque procul discutit aspidem, abiectus coluber verberat aëra atque oris patuli solvit acumina.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권9)
fit vipera virga.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Ignis in rubo3)
si licet ex ethicis 1 quidquam praesumere vel si de physicis exempli aliquid, sic vipera, ut aiunt, dentibus cmoritur fusae per viscera prolis, mater morte sua, non sexu fertilis aut de concubitu distenta uterum, sed cum calet igni percita femineo, moriturum obscena maritum ore sitit patulo;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1146)
"placet sacratus aspis Aesculapii:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1101)
saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu vipera delituit caelumque exterrita fugit, aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae, pestis acerba boum, pecorique aspergere virus, fovit humum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:2)
Interit et curvis frustra defensa latebris vipera et attoniti squamis adstantibus hydri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION