라틴어 문장 검색

nam quae parcius frater perscripserat verecundia videlicet et properatione, ea tu sine adsentatione ut erant ad me scripsisti, et maxime de coss.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 27 1:2)
sic vero fallaces sunt permulti et leves et diuturna servitute ad nimiam adsentationem eruditi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 2:2)
pertaesum est levitatis, adsentationis, animorum non officiis sed temporibus servientium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:9)
meae obiurgationes fuerunt amoris plenissimae quae sunt non nulla, sed tamen mediocria et parva potius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 2:3)
quae ad te aliqua cum monitione aut obiurgatione scripsi, scripsi propter diligentiam cautionis meae, in qua et maneo et manebo et idem ut facias non desistam rogare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 2:5)
quae quamquam sunt voluntariae - obiurgatione enim et admon- itione deiciuntur - tamen habent tantbs motus, ut ea quae voluntaria sunt aut necessaria interdum aut certe ignorata videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 1:6)
Parentes obiurgatione digni sunt, qui noluntliberos suos severa lege proficere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:2)
Tacentibus adhuc nobis et ad neutram partem adsentationem flectentibus intravit ipsa, una comitata virgine, sedensque super torum meum diu flevit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:1)
Nec minus ego tam foeda obiurgatione finita paenitentiam agere sermonis mei coepi secretoque rubore perfundi, quod oblitus verecundiae meae cum ea parte corporis verba contulerim, quam ne ad cognitionem quidem admittere severioris notae homines solerent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:21)
Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in dicendo assentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui consulebatur, limine curiae parietibusque discreverim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, velut obvia ostentatione conquirere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 17:1)
hinc illa est Domini iusta obiurgatio Christi:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1154)
hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam nunquam verebor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 106:2)
deinde, quod, si cui tam est mens illiberalis, ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 113:1)
iracundia, obiurgatio, promissio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 33:2)
qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 50:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION