라틴어 문장 검색

Et primum ita inviolata castitate enituit, ut post amissam coniugem nihil umquam venereum attigisse eum constaret ;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 2:1)
Hac perniciosa verborum ille assiduitate nimia succensus, sine cunctatione tradidit omnia, quae petebantur, difficile hoc adeptus, ut Nisibis et Singara sine incolis transirent in iura Persarum, a munimentis vero alienandis, reverti ad nostra praesidia Romani permitterentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 11:1)
Qui cum venisset accitus, implendique negotii praescius praesagiis, ut opinari dabatur, vel somniorum assiduitate, nec videri die secundo nec prodire in medium voluit, bissextum vitans Februarii mensis, illucescens, quod aliquotiens rei Romanae fuisse norat infaustum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 7:1)
Per quem (ut rogaverat) missum, clandestinis colloquiis monuit, ducem suopte ingenio pertinacem, ut ad praebendam sibi copiam agendi quae vellet, popularibus suis acriter immineret, eosque assiduitate pugnandi mutaret in metum, promptos quidem ad perduellis favorem sed iacturis multiplicibus fessos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 52:1)
Post quae adulta virginitas, castitasque nuptarum, ore abiecto, flens ultima ducebatur, mox profanandum pudorem optans morte (licet cruciabili) praevenire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 8:1)
Frumenta quoque et legumina imbrium adsiduitate corrupta vel colligi non poterant vel collecta conputrescebant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:3)
quippe non prompte ueniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est, summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseuerantem celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est gratam praesentiam eiusdem esse, cuius angat absentia.
(아풀레이우스, 플로리다 17:5)
Raptim denique paupertina Milonis cenula perfunctus, causatusque capitis acrem dolorem, quem mihi lacrimarum assiduitas incusserat, concedo cubitum venia facile tributa, et abiectus in lectulo meo quae gesta fuerant singula maestus recordabar, quoad tandem Fotis mea, dominae suae cubitu pro- curato, sui longe dissimilis advenit:
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:1)
"Sed ardentem Philesitheri vigilantiam matronae nobilis pulchritudo latere non potuit, atque hac ipsa potissimum famosa castitate et insignis tutelae nimietate instinctus atque inflammatus, quidvis facere, quidvis pati paratus, ad expugnandam tenacem domus disciplinam totis accingitur viribus;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:14)
Administrationis tuae castitas et fama virtutum, pietatis quoque Christianae laudanda diligentia et fida sinceritas, quae tibi divina munera eo donante gaudes tributa a quo speras promittente potiora, excitaverunt me ut hoc epistulari alloquio aestus causarum mearum excellentia participaret tua.
(아우구스티누스, 편지들, 23. (A. D. 413 Epist. LXXXVI) Domino Eximio et In Christi Caritate Vere Meritoque Honorabili Ac Suspiciendo Filio Caeciliano Augustinus Episcopum In Domino salutem1)
Maioris quidem loci sunt apud deum, qui omnibus istis saecularibus actionibus derelictis etiam summa continentia castitatis ei serviunt.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 5:1)
Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos inpudicos, quia inpudicus oculus inpudici cordis est nuntius et, cum se invicem sibi etiam tacente lingua conspectu mutuo corda nuntiant inpudica et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab inmunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:10)
Ut autem non faceres, quid te revocavit, nisi quia considerasti ostendentibus nobis quantum prodesset Christi ecclesiis quod agebas, si ea sola intentione ageres, ut defensae ab infestationibus barbarorum quietam ei tranquillam vitam agerent, sicut dicit apostolus, in omni pietate et castitate, tu autem nihil ex hoc mundo quaereres nisi ea quae necessaria essent huic vitae sustentandae tuae ac tuorum, accinctus balteo castissimae continentiae et inter arma corporalia spiritalibus armis tutius fortiusque munitus.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 3:7)
Si enim coniugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubunis diximus, ut in castitate continentiae viveres;
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 12:1)
Infirmus enim erat et ideo tibi, quae in communi proposito fortior videbaris, non erat praesumptione turbandus sed dilectione portandus, quia, etiamsi ad ipsas elemosynas largius faciendas forte pigrius movebatur, posset et ista condiscere, si tuis inopinatis non feriretur expensis, sed expectatis invitaretur obsequiis, ut etiam hoc quod temere sola fecisti, multo consultius dilectione concordi multoque ordinatius et honestius ambo faceretis, nec blasphemarentur servi dei, si tamen hoc fuerunt qui marito absente atque nesciente ab ignota muliere et aliena uxore tanta sumpserunt, et laudaretur deus in operibus vestris, quorum esset tam fida societas, ut a vobis communiter teneretur non solum summa castitas verum etiam gloriosa paupertas.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION