라틴어 문장 검색

nec semine iacto syllepsis per adsumptionem casus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3171)
artis etiam ipsas propter se adsumendas putamus, cum quia sit in iis aliquid dignum adsumptione, tum quod constent ex cognitionibus et contineant quiddam in se ratione constitutum et via.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 23:1)
Sed demus tibi istas duas sumptiones (ea quae λήμματα appellant dialectici, sed nos Latine loqui malumus), adsumptio tamen (quam πρόσληψιν iidem vocant) non dabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 161:5)
iam adsumptione non concessa nulla conclusio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 162:4)
sed demus tibi istas duas sumptiones (ea quae λήμματα appellant dialectici, sed nos Latine loqui malumus), assumptio tamen (quam πρόσληψιν eidem vocant), non dabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 161:6)
iam assumptione non concessa nulla conclusio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 162:5)
Fides sua natura postulat ut immediata possessio relinquatur, quam visio praebere videtur, invitatio est quaedam ad lucis fontem obtingendum, dum ipsum Vultus mysterium servatur, qui personaliter ac tempore opportuno se revelare vult.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:4)
Ne sinamus spes nobis abripiatur, nec permittamus ut dissolvatur immediatis solutionibus et propositis quae iter nostrum praecludunt, quae tempus frangunt in spatium mutando.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 112:2)
Cicero maxime quinque defendit, ut sit propositio, deinde ratio eius, tum adsumptio et eius probatio, quinta complexio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 354:2)
quia vero interim et propositio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnunquam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 354:3)
ita erit prima intentio, secunda adsumptio, tertia connexio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 355:4)
adsumptionem deinde ponit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 357:1)
huius adsumptionis quarto in loco iam porro inducunt approbationem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 357:3)
aut, unum in locum cum conduxit breviter propositionem et adsumptionem, adiungit quid ex his conficiatur, ad hunc inodum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 358:2)
item adsumptio interim confessa est ut, omnes autem volunt beatam vitam vivere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 362:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION