라틴어 문장 검색

Etenim nobis in mentem venit, in mathematicis, astante machina, sequi demonstrationem facilem et perspicuam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:6)
His procul excussis, astantibus ilico iussis, Retro dedit saltum nouus incola, lapsus in altum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:9)
Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt: " Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam donavit;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장33)
Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me astante promeruit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:9)
Quamuis tonet ruinis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 17:1)
His cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:8)
sustinet hic mille viros cum asta et clippeo.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM170)
metuendus ab omni Tarbigilus regione tonat;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:269)
iactata procul dicuntur in hostem fulmina divinique volant pro moenibus ignes, seu caelum seu Roma tonat.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:190)
Quisquis sollicita mundum ratione secutus semina rimatur rerum, quo luna laborat defectu, quae causa iubet pallescere solem, unde rubescentes ferali crine cometae, unde fluant venti, trepidae quis viscera terrae concutiat motus, quis fulgura ducat hiatus, unde tonent nubes, quo lumine floreat arcus, hoc mihi quaerenti, si quid deprendere veri mens valet, expediat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete1)
sed quae tam prona facultas, carmina seu fundis seu Cicerone tonas?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium3)
Ut sceptrum gessere manu membrisque rigentes aptavere togas, signum dat summus hiulca nube Pater gratamque facem per inane rotantes prospera vibrati tonuerunt omina nimbi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:99)
civilia rursus bella tonant dubiumque quatit discordia mundum.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:19)
tunc talia celso ore tonat (tremefacta silent dicente tyranno atria:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:34)
quae talia vivo ausa Tonante manus?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:102)

SEARCH

MENU NAVIGATION