라틴어 문장 검색

Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt, nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos sed prodit potius et ostentat indignos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:9)
Hic si dicas quod euenturum deus uidet id non euenire non posse, quod autem non potest non euenire id ex necessitate contingere, meque ad hoc nomen necessitatis adstringas, fatebor rem quidem solidissimae ueritatis sed cui uix aliquis nisi diuini speculator accesserit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:1)
Siquidem horum tria genera esse, unum adstrictum, alterum fluens, tertium mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium161)
Cognito igitur eo, quod ex his est, si corpus adstrictum est, digerendum esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium164)
siquidem certae quaedam res sunt, quae in pluribus ventrem aut adstringunt aut resolvunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium205)
alios adstricta, alios resoluta alvus exercet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장50)
itemque alvum firmare is, cui fusa, solvere is, cui adstricta est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장55)
Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장113)
quibus in adulescentia fuit adstricta, saepe in senectute solvitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장125)
semel die cibum capere, nisi si nimis venter adstrictus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장130)
Ex tempestatibus aquilo tussim movet, fauces exasperat, ventrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장30)
quae pericula plenissimi cuiusque sunt, et cui maxime venter adstrictus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장55)
si salivae plenum os est, si oculi cum dolore vertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spiritus gravior est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장12)
Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장7)
Ubi in balneum venit, paulisper resistere experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliqui oriatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION