라틴어 문장 검색

Promotus ergo consilio et benevolentia omnium Christianorum, turrim David regis quam ipse Reymundus, laxatis fugae Sarracenis, invaserat, requisivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 66:3)
Sed frustra videntes [0569B] se in defensione desudare, malum navalem procerae altitudinis, qui in media urbe jacebat, funibus et catenis astrictum levaverunt in altum, in quo unum de obsidibus ducis, Gerhardum praedictum, ortum de genere Hamaicorum de praesidio Avennis, militem egregium, affixerunt in modum crucifixi, manus et pedes illius extendentes funibus, quem jamdiu poenis consumptum a carnificibus arbitrabantur Christiani.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:3)
Tandem imperato humili eorum excusatione placatus, omnia quae sibi fuerant illata, per intercessionem tantorum principum cum omni benevolentia cordis peregrinis laxavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:8)
et idcirco fidei sacramento sibi astricti, plurima necessariarum rerum dona, et licentiam emendi necessaria, suscipere meruerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 72:4)
Tandem die quadam dum res Donimano innotuit, quomodo Boemundus de injuriis et calumniis ejus requisivisset, et quomodo nimium super his ingemuisset, ad ipsum locum carceris in quo catenis ferreis astrictus servabatur descendit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:2)
Quoniam si imperatoris volueris refutare pecuniam, et tam grandis talenti dimidium a me suscipere, me pristinae libertati restituere, a manicis his absolvere in omni, qua placuerit, conditione, in Deo meo jurans, tibi inseparabilis dilectionis et fidelitatis vinculo astringar, imo universi principes Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:9)
Mane vero cujusdam sextae feriae exorto, laxatis equis et frenis, in impetu magno et cornuum stridore vociferantiumque [0668C] tumultu Ascalonitarum castra invadit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 64:4)
Gervasius quoque captus et abductus est in Damascum, catenis astrictus, et solerti custodia mancipatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:8)
caeteri complures vinculis catenarum astricti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:10)
Qui subito nimium flammivomus ab arbore in machinam laxatur, quam undique flammae intolerabiles cingentes, grandi et insuperabili incendio combusserunt, cum plurima parte virorum, qui ignem excutere et exstinguere conati nequaquam evadere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:10)
Ex Sarracenis alii decollati, alii innumerabili pretio redempti et laxati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:18)
Sunt enim velut vincula quaedam corporis hujus, et quod est gravius, vincula tentationum, quae nos alligant, et ad injuriam captivitatis astringunt quadam lege peccati.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:10)
Quin etiam mulieris decus, dum tentatur, astringit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:32)
Ideoque Esau laxatis virtutis suae nexibus dissolutus est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:14)
Dissolvuntur haec omnia, nisi habenis quibusdam rationis astricta sint.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION