라틴어 문장 검색

" Veldicas, illud locum habere, quando pravæ mulieres et pessimæconsulunt stultis viris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 31:11)
Sed certe prave intelligunt predictas auctoritates.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 19:8)
Hoc prava intentione dicebat, ut pauperihomini talenta non redderet promissa.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:17)
et si videris bolum quod tibi placeat in parapside coram sodali, ne sumas, ne dicatur tibi prava rusticitas.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 180:14)
Aufer igitur tibi pravum os et injusta labia longe a te propelle.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:12)
Quando enim magis ab injustis operatis ac pravis studiis abstinere debemus, quam tunc quando Dei justitiam deprecamur?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:21)
Eamus in campum, significari ostenditur pravis actionibus deserta loca et sterilia convenire.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 1:3)
superbos autem praecipue delendos cum justus interim exstinctis pravis motibus in corpore quasi incorporeus remaneat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 1:4)
Hunc fascem ad arbitrium figmenti compositum, vitam pulsaturum insontis, a Dynamio susceptum praefectus imperatori, avide scrutari haec et similia consueto, secrete obtulit soli, ingressus intimum conclave in tempore, deinde sperans accepturum se a principe praemium, ut pervigilem salutis eius custodem et cautum, lectaque consistorio astu callido consarcinata materia, tribuni iussi sunt custodiri, et de provinciis duci privati, quorum epistulae nomina designabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 5:1)
Cui prope adstans regalis Ormisda, cuius e Perside discessum supra monstravimus, respondit astu gentili:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 16:1)
27. Persultabat Illyricum furor hostilis, absentiam nostram inanitate tumenti despiciens, dum Italos tueremur et Gallos, variisque discursibus vastabat extima limitum, nunc cavatis roboribus, aliquotiens peragrans pedibus flumina, non congressibus nec armis fretus aut viribus, sed latrociniis assuetus occultis, astu et ludificandi varietate, iam inde ab instituta gente nostris quoque maioribus formidatus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 26:3)
Et quoniam erudito et studioso cognitionum omnium principi, malivoli praenoscendi futura pravas artes assignant, advertendum est breviter, unde sapienti viro hoc quoque accedere poterit, doctrinae genus haud leve.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 7:1)
quo pravo proposito magis quam recto vel usitato, triumphalis arcus ex clade provinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis, titulis gestorum affixis, se (quoad stare poterunt monumenta) lecturis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 15:2)
Namque fatendum est, pleramque eorum partem vitiorum omnium seminarium effusius aluisse, ita ut rem publicam infecerint cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia, laederent multos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 2:2)
Et cui per regiones ignotas de obscuris erat suspectior cura, astus gentis et ludificandi varietas timebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION