라틴어 문장 검색

Est astutiae quoddam genus quod Anglico proverbio felem in aheno vertere satis absurde dicitur, cum ea verba quae quis apud alium profert, imputat colloquenti tanquam ab ipso prolata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 14:2)
Bonum est astutiae genus ut quis responsum quod obtinere cupit conceptis verbis proponat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 17:2)
Verum merces hae pusillae et astutiae minores sunt infinitae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 19:4)
Quod cum ille cognovit fortiter se a viro astutia praeventum, venit ad maximum et sanctum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장31)
cuius fortis et astuti potenti astutia
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM51)
Itaque capri vel arietis petulci saevitiam pastores hac astutia repellunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 5:2)
postremo paucis familiarium adhibitis sermo coeptus a Caesare, qualem ira et dissimulatio gignit, responsum a Pisone precibus contumacibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장5)
nullam aeque Tiberius, ut rebatur, ex virtutibus suis quam dissimulationem diligebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장4)
valuit tamen utilitas, ut Abdum specie amicitiae vocatum ad epulas lento veneno inligaret, Sinnacen dissimulatione ac donis, simul per negotia moraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장5)
Iam Tiberium corpus, iam vires, nondum dissimulatio deserebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장1)
Iam Messalina facilitate adulteriorum in fastidium versa ad incognitas libidines profluebat, cum abrumpi dissimulationem etiam Silius, sive fatali vaecordia an imminentium periculorum remedium ipsa pericula ratus, urgebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장1)
unde orta miseratio manifestior, quia dissimulationem nox et lascivia exemerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장5)
Q. Volusio P. Scipione consulibus otium foris, foeda domi lascivia, qua Nero itinera urbis et lupanaria et deverticula veste servili in dissimulationem sui compositus pererrabat, comitantibus qui raperent venditioni exposita et obviis vulnera inferrent, adversus ignaros adeo ut ipse quoque exciperet ictus et ore praeferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장1)
cuicumque mortalium, nedum veteri et provido duci, barbarae astutiae patuissent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장4)
quod si summa dissimulatione transmitterentur, quanto magis inanibus abstinendum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 49장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION