라틴어 문장 검색

Hoc patens unum miseris asylum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 6:1)
Ex contione se Cordubam recepit eoque ipso die tempore postmeridiano, cum in basilicam iret, quidam Minucius Silo cliens L.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 52:3)
sed quod magis utile factu atque hosti gravius (sensus adverte) docebo est illi patribus, sed non et moribus isdem Mascezel, fugiens qui dira piacula fratris spesque suas vitamque tuo commisit asylo.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:265)
Possunt tamen etiam secundae notae vites proventu et ubertate commendari, qualis est Biturica, qualis basilica, quarum minorem coccolobin vocant Hispani, longe omnium primis utraeque proximae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 19:1)
Unam etiam praecoquem vitem nobis ante hoc tempus incognitam Graeca consuetudine Dracontion vocitari comperimus, quae fecunditate iucunditateve Arcelacae Basilicaeque et Bituricae comparari possit, generositate vini Amineae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 28:3)
Plurimi namque Bituricam, multi Spioniam, quidam Basilicam, non nulli Arcelacam laudibus efferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 7장 1:2)
illinc Arcelaca cursus, illinc Spioniae Basilicaeve convertant,quibus alma tellus annua vice velut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus distenta musto demittit ubera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:2)
crebrescebat enim Graecas per urbes licentia atque impunitas asyla statuendi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장2)
consules super eas civitates quas memoravi apud Pergamum Aesculapii compertum asylum rettulerunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 63장3)
Isdem diebus Lepidus ab senatu petivit ut basilicam Pauli, Aemilia monimenta, propria pecunia firmaret ornaretque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장1)
Is quoque annus legationes Graecarum civitatium habuit, Samiis Iunonis, Cois Aesculapii delubro vetustum asyli ius ut firmaretur petentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장1)
aditum senatus globus togatorum obsederat non occultis gladiis, dispersique per fora ac basilicas cunei militares.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 27장2)
Agebatur huc illuc Galba vario turbae fluctuantis impulsu, completis undique basilicis ac templis, lugubri prospectu.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장1)
tum diversos Capitolii aditus invadunt iuxta lucum asyli et qua Tarpeia rupes centum gradibus aditur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장6)
propior atque acrior per asylum ingruebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION