라틴어 문장 검색

nam si constituit solitoque decentius optat ornari et properat iamque experiatur in hortis aut aput Isiacae potius sacraria lenae, disponit crinem laceratis ipsa capillis nuda umero Psecas infelix nudisque mamillis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI250)
Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas, quam te Thersitae similem producat Achilles, et tamen, ut longe repetas longeque revolvas nomen, ab infami gentem deducis asylo:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII106)
hunc asylum facit, et statim mira vis hominum;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 17:2)
quam cum Romulus Hosto cuiusdam ex agro Latino qui in asylum eius confugerat virtute conspicuo uxorem dedisset, natum ex ea puerum, antequam alia ulla Sabinarum partum ederet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 16:2)
Verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conviviis intersit, et non tamquam censoria quaedam et plus nimio verecunda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit verecundiae ut strepitum non modo verborum sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 2:2)
exiguum dominos commisit asylum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:41)
Hinc viduae Cybeles, illinc sacraria Vestae, Inde novum, veterem prospicis inde Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIII2)
Dat faciem Pollux Hiero, dat Castor Asylo, Atque in utroque nitet Tyndaris ore soror.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CIII3)
ivnonis asylo templo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7615)
hoc asylum etiam Romulus imitatus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 76112)
unde est quem Romulus acer asylum rettulit, non 'statuit'. quem locum deus Lucoris, sicut Piso ait, curare dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 76113)
sunt quidam qui dicunt, ideo Graecos in templo Iunonis, quod asylum erat, praedam convexisse vel captivos conclusisse, quod ibi caedem fieri non liceret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 76114)
sane Varro rerum divinarum refert, inter sacratas aras focos quoque sacrari solere, ut in Capitolio Iovi, Iunoni, Minervae, nec minus in plurimis urbibus oppidisque, et id tam publice quam privatim solere fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1345)
vel quales sacrari solent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1102)
rhoeteo in litore ubi erat asylum Aiacis, sicut in Sigeo Achillis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5051)

SEARCH

MENU NAVIGATION