라틴어 문장 검색

Pompei neque de reditu M. Ciceronis neque de caede P. Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisve iussa leges vocari possunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 4:2)
Pompei reditu ferebatur, legem appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 11:2)
DRACO Atheniensis vir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque divini et humani peritus fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 2:1)
Is Draco leges, quibus Athenienses uterentur, primus omnium tulit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 3:1)
Eius igitur leges, quoniam videbantur impendio acerbiores, non decreto iussoque, set tacito inlitteratoque Atheniensium consensu oblitteratae sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 5:1)
Pompei, sedente imperatore, decemviri vendent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 7:3)
Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellavit ipse Εἰσαγωγικόν, de officio senatus habendi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 1:2)
GNAEO POMPEIO consulatus primus cum M. Crasso designatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 2:1)
Eum magistratum Pompeius cum initurus foret, quoniam per militiae tempora senatus habendi consulendique, rerum expers urbanarum fuit, M. Varronem, familiarem suum, rogavit uti commentarium faceret Εἰσαγωγικόν - sic enim Varro ipse appellat - , ex quo disceret quid facere dicereque deberet, cum senatum consuleret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 3:1)
Eum librum commentarium, quem super ea re Pompeio fecerat, perisse Varro ait in litteris quas ad Oppianum dedit, quae sunt in libro Epistolicarum Quaestionum quarto, in quibus litteris, quoniam quae ante scripserat non comparebant, docet rursum multa ad rem ducentia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 4:1)
Propterea et in curia Hostilia et in Pompeia et post in Iulia, cum profana ea loca fuissent, templa esse per augures constituta, ut in iis senatusconsulta more maiorum iusta fieri possent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 8:2)
mox triumphante Pompeio Strabone eum quoque puerum inter ceteros ante currum imperatoris sinu matris vectum esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:3)
Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVII 1:1)
ALCIBIADES Atheniensis, cum apud avunculum Periclen puer artibus ac disciplinis liberalibus erudiretur et arcessi Pericles Antigenidam tibicinem iussisset, ut eum canere tibiis, quod honestissimum tum videbatur, doceret, traditas sibi tibias, cum ad os adhibuisset inflassetque, pudefactus oris deformitate abiecit infregitque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVII 2:1)
Ea res cum percrebuisset, omnium tum Atheniensium consensu disciplina tibiis canendi desita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION