라틴어 문장 검색

si corpus, alias non mutatum, loco tamen moveatur, hoc lationem esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:6)
Similiter et motus caloris simul est et expansivus et latio in sursum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 233:7)
Aut enim est motus sine termino, aut statio in termino, aut latio ad terminum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:3)
deinde quomodo corticulam rumpere et emittere fibras, cum latione nonnulla sui interim sursum, nisi terra fuerit admodum contumax;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:10)
Latio autem gravium versus terram et levium versus ambitum coeli fit per certa momenta, pro ratione corporis quod fertur, et medii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:3)
ut ex latione pilae ex sclopeto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:12)
Etenim in omni sive simplici protrusione sive volatu per aerem, non fit summotio aut latio localis, antequam partes corporis praeter-naturaliter patiantur et comprimantur ab impellente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:28)
talia a Lacedaemoniis et Atheniensibus ad constituendas aut evertendas democratias et oligarchias;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:11)
Narratur de Timotheo Atheniensi, postquam in reddendis rationibus praefecturae suae, hanc clausulam ad ravim usque inseruisset, atque in hoc nullae erant fortunae partes, deinceps illi nihil cessisse prospere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 4:2)
Siquidem Augustus Caesar, Titus Vespasianus, Philippus Pulcher rex Galliae, Edouardus Quartus rex Angliae, Alcibiades Atheniensis, Ismael Persa viri prorsus magni fuerunt et nihilominus perpulchri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 1:7)
Iudaeos autem, quos decreverat nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus devorandos cum parvulis se feris proiecturum, omnes hos aequales Atheniensibus facturum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장15)
Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed eis koiranos estin, eis basileus, qui frequentia ciuium non depulsione laetetur, cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae libertas est. An ignoras illam tuae ciuitatis antiquissimam legem qua sanctum est ei ius exsulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:6)
peregrina piacula forti pellantur longe Latio nec transeat Alpes, dedecus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:263)
nec te subtrahimus Latio;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:340)
ausus Latio contendere Gildo germani nec fata timet?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:220)

SEARCH

MENU NAVIGATION