라틴어 문장 검색

Quibus viriliter resistit Teutbertus comes, donec interiit cum omnibus prope bellatoribus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:2)
Brittanni vero viriliter suum defensavere regnum atque afflictos Danos Sequanam redire compulerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:3)
Talibus mendaciis admiscendo sermones alios, qui meum verecundum silentium vehementius premerent, animos pastorum in meam perniciem atrociter suscitavit.
(아풀레이우스, 변신, 7권 20:1)
iuvare viriliter res ecclesiarum.
(ARCHIPOETA, V72)
Cui, cum ad naves cum ingenti praeda reverterentur, Osric, Hamtunensium comes, cum suis, et Aethelwulf comes, cum Bearrocensibus, viriliter obviaverunt, consertoque proelio oppido pagani passim trucidantur, et, cum diutius resistere non possent, muliebriter fugam arripiunt, et Christiani loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 18 21:3)
Cumque Christiani murum, ut proposuerant, fregissent, et eorum magna pars in civitatem simul cum paganis intrasset, pagani, dolore et necessitate compulsi, super eos atrociter irrumpunt, caedunt, fugant, prosternunt intus et extra.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:8)
Eodem anno Eadmund, Orientalium Anglorum rex, contra ipsum exercitum atrociter pugnavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 33 36:1)
Quibus ita firmiter ab utraque parte dispositis, cum rex in oratione diutius moraretur et pagani parati ad locum certaminis citius advenissent, Aelfred, tunc secundarius, cum diutius hostiles acies ferre non posset, nisi aut bello retrorsum recederet, aut contra hostiles copias ante fratris adventum in bellum prorumperet, demum viriliter aprino more Christianas copias contra hostiles exercitus, ut ante proposuerant, tamen quamvis rex adhuc non venerat, dirigens, divino fretus consilio et adiutorio fultus, testudine ordinabiliter condensata, confestim contra hostes vexilla movet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 38 41:2)
Cumque aliquandiu animose et nimium atrociter hinc inde utrique pugnarent, pagani divino iudicio Christianorum impetum diutius non ferentes, maxima suarum copiarum parte occisa, opprobriosam fugam cepere;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 39 42:4)
nec tamen illam civitatem expugnare potuerunt, quia cives illi se viriliter defenderunt, quousque Aelfred rex, cum magno exercitu adiutorium illis conferens, supervenit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 66 69:4)
Contra quos, adunatis viribus, iidem Saxones et Frisones bis in uno illo anno viriliter pugnavere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 69 72:2)
Sed, Deo misericorditer favente et civibus viriliter se defendentibus, munitionem irrumpere non potuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 82 85:2)
Haec M. Tullius atrociter, graviter, apte copioseque miseratus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 15:1)
Sicut in libro eiusdem M. Tulli, qui De Constituendo Accusatore est, una eademque res pluribus verbis vehementer atque atrociter dicitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 10:5)
Disseruit autem contra ἀπάθειαν Stoicorum, lacessitus a quodam Stoico, tamquam minus sapienter et parum viriliter dolorem ferret ex morte pueri quem amaverat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION