라틴어 문장 검색

multa palam domum suam auferebat, plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:3)
Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus nominibus pecuniam Romae curari oporteret, auctionem in Gallia P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum rerum quae ipsius erant privatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 2:4)
auctionem velle facere desistit, Romam proficiscitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:7)
quod promisisset, non plus sua referre quam si, cum auctionem venderet, domini iussu quippiam promisisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 2:5)
Inclinatis quoque rebus suis, cum timeret ne creditores ilium conturbare existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:40)
C. Iulius Proculus auctionem faciet rerum supervacuarum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:41)
Miraris quod Hermes libertus meus hereditarios agros, quos ego iusseram proscribi, non exspectata auctione pro meo quincunce ex septingentis milibus Corelliae addixerit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 1:1)
Exspectatur auctio:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 11:3)
Bibliopolas Lugduni esse non putabam ac tanto libentius ex litteris tuis cognovi venditari libellos meos, quibus peregre manere gratiam quam in urbe collegerint delector.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 11 2:1)
venditus insidiis fratrum puer ipse vicissim cratera in farris sacco clam praecipit abdi, utque reos furti Ioseph tenet, auctio fallax proditur, agnoscunt fratrem veniaque pudescunt.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), A fratribus Agnitus Ioseph1)
"addicta avorum praedia foedis sub auctionibus successor exheres gemit sanctis egens parentibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.25)
Peregre rediens semper cogitet Aut filii peccatum, aut uxoris mortem, aut morbum filiae;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 137)
Ubi quae libitum fuerit peregre feceris, Neque huius sis veritus feminae primariae, Quin novo modo ei faceres contumeliam, Venias mihi precibus lautum peccatum tuum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 7154)
Miramur, si Democriti pecus edit agellos cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 125)
nam mihi continuo maior quaerenda foret res atque salutandi plures, ducendus et unus et comes alter, uti ne solus rusve peregreve exirem, plures calones atque caballi pascendi, ducenda petorrita.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION