라틴어 문장 검색

Ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna prunaque, non solum nigro liventia suco, verum etiam generosa novasque imitantia ceras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:8)
hic dulcis cerasos, hic autumnalia pruna cernis et aestiuo mora rubere die;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 29)
simul et aestati nox adhuc proxima tecto 2 clausos vapore torruerat, etsi iam primo frigore tamen autumnalis Aurorae de-tepescebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 4:2)
iam autumnale aequinoctium instabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 543:1)
praetore dimisso consul menstruum frumentum iusso milite secum ferre profectus decumo post die, quam exercitum acceperat, castra movit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 18:1)
Ducendi autem sunt per vernum tempus et autumnale, ut uno tenore siccescant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장5)
Eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum flaccescente fronde, ex terra recipientes caudices arborum in se sucum recuperantur et restituuntur in antiquam soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장6)
Solis igitur & Lunae in AEquatore versantium & mediocriter à Terra distantium, sunto vires S & L. Et quoniam Luna in Quadraturis, tempore verno & autumnali extra AEquatorem in declinatione graduum plus minus 23½ versatur, & Luminaris ab AEquatore declinantis vis ad mare movendum minor sit, idque (quantum sentio) in duplicata ratione Sinus complementi declinationis quam proximè, vis Lunae in Quadraturis, (cum sinus ille sit ad radium ut 91706 ad 100000) erit 841/1000 L, & summa virium in Syzygiis erit L + S, ac differentia in Quadraturis 841/1000 L - S, adeoque L + S erit ad 841/1000 L - S ut 45 ad 25 seu 9 ad 5, & inde 5L + 5S aequalis erit 7569/1000 L - 9S, & 14S aequalis 2569/1000 L, & propterea L ad S ut 14000 ad 2569 seu 5-7/15 ad 1.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 45:4)
Triclinia verna et autumnalia ad orientem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장6)
Ceteris conclavibus, id est vernis, autumnalibus, aestivis, etiam atriis et peristylis, constitutae sunt ab antiquis ex certis rebus certae rationes picturarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장1)
e virgine autem progrediens per sinum, qui sinus librae partes habet primas, in librae parte VIII perficit aequinoctium autumnale;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION