라틴어 문장 검색

Nullus enim tanto dilectionis alicui vel amicitiae vinculo colligatur, si cognoverit ipsum pro suae uxoris vel filiae vel propinquae instanter esse amore sollicitum, quin statim contra ipsum incipiat odii livore moveri et indignationis venena concipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:3)
Immo quamvis in masculis propter sexus audaciam amoris vel luxuriae toleratur excessus, in mulieribus creditur damnabile crimen et eius inde fama supprimitur, et ab omni sapientia meretnix illa iudicatur immunda et contemptui prorsus habetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 13:2)
Iram quoque et odium similiter exinde provenire satis omnibus est manifestum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:8)
Et ideo non immerito sequitur mulierem esse maledicam, quia ex invidia tantum et odio maledicta sequuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:1)
Immortali odio, aeternisque exercuit iris Alituum gentem, non illum impune volucris Aut ore, aut pedibus peteret confisus aduncis.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 9:2)
contentiones, aemulationes, odia, suspiciones corruptis hominum moribus invehens.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:33)
"Est amicus, qui odium, et rixam, et convicia denudabit" (Eccli.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:25)
Sequitur mysteriorum, id est secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil execrabilius, nihil amoris, nihil gratiae, nihil suavitatis relinquens inter amicos, sed omnia replens amaritudine, et indignationis, et odii atque doloris, felle cuncta conspergens.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:6)
Si eum corripuerit, odium interpretabitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:10)
et cum proditi eorum in palam culpa processerit, non habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta congeminent, detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter excusantes, et alios similiter accusantes.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:21)
dissentire interdum sine odio, tamquam homo sibi, atque ipsa rarissima dissensione, condire consensiones plurimas;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 2:3)
Nam cum quibusdam molesta sit veritas, siquidem ex ea nascitur odium secundum illud:
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:5)
obsequium amicos, veritas odium parit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:6)
Militat instantis feruens audacia Turni, Ense tonans, ignara metus et prodiga uite, Ypolitique pudor Veneris subductus habenis Gaudet et excepto luget Cytherea pudore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:13)
Quis nubila liuor Misceat aut odium?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION