라틴어 문장 검색

Prudentia denique actionem tuam contemplationemque tuam et omnia dictafactaque tua disponat et regat atque gubernet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 70:1)
Sapiencia insuper "animum firmat et fabricat, vitadisponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 14:7)
Sapientia enim animum firmat etfabricat, vitam disponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrathæc nos debet tueri;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 4:17)
sementis enim haec non est in potentia, quae sit ante actum, sed est ipsa actio naturae intellectualis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 9:3)
Quarum primitiva est puro corde et simplici sermone oblata Deo gratiarum actio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:8)
Eamus in campum, significari ostenditur pravis actionibus deserta loca et sterilia convenire.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 1:3)
Sed utique Dominus non debuit quasi avarus mercedem gratiae postulare, et justus eam intellexit veram actionem gratiarum esse quae non juberetur, sed deferretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:5)
secundum nominis interpretationem, non coacta videtur haec actio esse gratiarum quasi Domino;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:10)
Lingua reprimenda est, auditio praeparanda.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 5:20)
Quo accepto peracta Deo largitori omnium bonorum gratiarum actione idem vir prudentissimus atque largissimus et Dei dispensator magnam inde partem Romam ad limina apostolorum misit per Angilbertum dilectum abbatem suum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 116:5)
recitari ipsa haec iubebo, quoniam ostendis humanissimo uultu auditionem te istam non grauari.
(아풀레이우스, 변명 53:18)
hisce laudibus diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit:
(아풀레이우스, 플로리다 16:11)
nostras enim saepe sauciat et debilitat caligo et tumultus saecularium actionum.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:4)
Ipsa est enim actio recti itineris, quae oculos semper habet ad dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:4)
Talis actio nec frigitur negotio nec frigida est otio nec turbulenta nec marcida est nec audax nec fugax nec praeceps nec iacens.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION