라틴어 문장 검색

solvite corde metum teucri] qui pollicetur statim debet promittere, tunc subiungere si qua vult, ne exspectatione suspensus detineatur auditor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5624)
et bene auditorem attentum vult facere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 393)
quamvis enim totum dictum non sit, tamen et cogitatur et capitur ab auditore:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4083)
dicite pierides bene animos erigit auditorum dicendo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 631)
nam et Livius fre- quenter innovat principia, ut "incensa a Gallis urbe", ut "com- pletis consulibus", et Cicero in Verrinis, qui in frumentaria conciliavit auditorum animos iteratione principii, ut "omnes qui alterum iudices nullis impulsi inimicitiis". Pales autem, ut di- ximus, dea est pabuli:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 15)
protinus aerii mellis caelestia dona exeqvar rheto- rice dicturus de minoribus rebus magna promittit, ut et levem materiam sublevet et attentum faciat auditorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 11)
"Id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui dum verborum lenocinio a rerum intentionibus avocantur, sine dilectu adsentiuntur dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse et incredibile verum et verisimile mendacium."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:6)
Nam Strato eius auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea disciplina omnino semovendus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 43:1)
doctus vir et Graecis litteris eruditus, Panaeti auditor, prope perfectus in Stoicis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:3)
cuius auditor P. Orbius meus fere aequalis in dicendo non nimis exercitatus, in iure autem civili non inferior quam magister fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 3:1)
qui cum convocatis auditoribus legeret eis magnum illud quod novistis volumen suum et eum legentem omnes praeter Platonem reliquissent, Legam, inquit, nihilo minus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 2:2)
At si eundem hunc Platonem unum auditorem haberet Demosthenes, cum esset relictus a ceteris, verbum facere non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 2:6)
eae si inflatum non recipiunt - aut si auditor omnino tamquam equus non facit, agitandi finis faciendus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 3:5)
Praestat etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores duo aut plures populi iudicio probantur, quod dicendi genus optimum sit intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:4)
Nam illud quod populo non probatur ne intellegenti quidem auditori probari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION