라틴어 문장 검색

NUNTIATUM quondam est Favorino philosopho, nobis praesentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam auctumque eum esse nato filio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 2:1)
Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus, auditor fuit physici Anaxagorae et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 5:1)
Quod turpius est frigide laudari quam acerbius vituperari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, III 1:1)
TURPIUS esse dicebat Favorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et graviter vituperari:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, III 2:1)
Quoniam, inquit, 'qui maledicit et vituperat, quanto id acerbius facit, tam maximo ille pro inimico et iniquo ducitur et plerumque propterea fidem non capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, III 3:1)
eo usque, ut saepenumero non solum assertio maneat assertio sed etiam quaestio maneat quaestio, et per disputationes non solvatur sed figatur et alatur, omnisque traditio et successio disciplinarum repraesentet et exhibeat personas magistri et auditoris, non inventoris et ejus qui inventis aliquid eximium adjiciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:18)
Et narraverunt regi, quae fecit Ionathas, ut vituperarent eum; et tacuit rex.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장5)
Et vituperavit eum, propterea quod concupisceret regnum eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장11)
Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 22:1)
minimum inter tot ac tanta locum obtinent imagines ac tituli et statuae, quae neque ipsa tamen negleguntur, tam hercule quam divitiae et opes, quas facilius invenies qui vituperet quam qui fastidiat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 4:1)
vulgus quoque adsistentium et adfluens et vagus auditor adsuevit iam exigere laetitiam et pulchritudinem orationis;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 3:1)
quos more prisco apud iudicem fabulantis non auditores sequuntur, non populus audit, vix denique litigator perpetitur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 3:1)
ne praeceptores quidem ullas crebriores cum auditoribus suis fabulas habent;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 4:1)
idque non doctus modo et prudens auditor, sed etiam populus intellegit ac statim ita laude prosequitur, ut legitime studuisse, ut per omnis eloquentiae numeros isse, ut denique oratorem esse fateatur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 2:1)
si testes desiderantur, quos potiores nominabo quam apud Graecos Demosthenem, quem studiosissimum Platonis auditorem fuisse memoriae proditum est?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION