라틴어 문장 검색

His portentis atque praestigiis a Plinio Secundo scriptis non dignum esse cognomen Democriti puto;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 7:1)
Portentum inusitatum conflatum est recens;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:10)
quia mente jam praevidemus et auguramur, si quando homines, nostris monitis excitati, ad experientiam se serio contulerint (valere jussis doctrinis sophisticis), tum demum, propter praematuram et praeproperam intellectus festinationem, et saltum sive volatum ad generalia et rerum principia, fore ut magnum ab hujusmodi philosophiis periculum immineat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:8)
sed in hoc nati sumus, ut posteritas de nobis portenta narret et praedicet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 234:3)
Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen.
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장8)
victoriam sibi propriam a dis immortalibus portendi.
(카이사르, 아프리카 전기 82:3)
pandite pontifices Cumanae carmina vatis, fulmineos sollers Etruria consulat ignes inmersumque nefas fibris exploret haruspex, quae nova portendant superi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:5)
sed ne qua vacaret pars ignominia neu quid restaret inausum, arma etiam violare parat portentaque monstris aggerat et secum petulans amentia certat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:142)
at soror et, si quid portentis creditur, uxor mulcebat matres epulis et more pudicae coniugis eunuchi celebrabat vota mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:56)
quis non per saecula damnat Caesareae portenta domus?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:174)
ah vereor, ne quid portendant omina veri!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:70)
portenta Gabinos ista latent;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:151)
An honestius duxerim mercenarii salutatoris mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum somnumque regis sui rumoribus augurantis?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 9:2)
et postquam ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos lamentantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장6)
quidam callidius interpretabantur initia conatus secunda neque diuturna, quia eorum quae terra caelove portenderentur certior fides, fluminum instabilis natura simul ostenderet omina raperetque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION