라틴어 문장 검색

et in Persis augurantur et divinant magi, qui congregantur in fano commentandi causa atque inter se conloquendi, quod etiam idem vos quondam facere Nonis solebatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 131:2)
et tamen credo Romulum, qui urbem auspicato condidit, habuisse opinionem esse in providendis rebus augurandi scientiam (errabat enim multis in rebus antiquitas), quas, vel usu iam, vel doctrina, vel vetustate immutatam videmus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 103:9)
quarum exspecta divinam παλινωͺδίαν. etenim quantum coniectura auguramur, si erit nebulo iste cum his dynastis in gratia, non modo de cynico consulari sed ne de istis quidem piscinarum Tritonibus poterit se iactare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 9 2:4)
recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 16 4:1)
non igitur ex alitis involatu nec e cantu sinistro oscinis, ut in nostra disciplina est, nec ex tripudiis solistimis aut soniviis tibi auguror, sed habeo alia signa, quae ob servem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 7:2)
Adulescens etiam nunc, o Phaedre, Isocrates est, sed quid de illo augurer libet dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 2:3)
haec de adulescente Socrates auguratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 3:1)
Atque haec feci, cum septem amicis meis aut occisis aut relegatis, occisis Senecione Rustico Helvidio, relegatis Maurico Gratilla Arria Fannia, tot circa me iactis fulminibus quasi ambustus mihi quoque impendere idem exitium certis quibusdam notis augurarer.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 3:1)
Unde hoc augurer quaeris?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 7:3)
ita nos virtutes tuae, ita iudicia principis augurari volunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 5:2)
Sed quantum auguror longius res procedet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 3:2)
Auguror nec me fallit augurium, historias tuas immortales futuras;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 1:1)
auguror, en, vinces;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:134)
non semper sacras reddunt oracula sortis, ipsaque non omni tempore fana patent, cum status urbis erit, qualem nunc auguror esse, et nullus populi contrahet ora dolor, cum domus Augusti, Capitoli more colenda, laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit, tum tibi di faciant adeundi copia fiat, profectura aliquid tum tua verba putes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 163)
hac ego contentos auguror esse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 443)

SEARCH

MENU NAVIGATION