라틴어 문장 검색

missis pariter apostolico papae donariis, et aureis atque argenteis uasis non paucis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 1:4)
is testis, quae vasa aurea atque argentea castris captis inter aliam praedam regiam vidisset, ea se in triumpho negabat vidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 693:1)
pro argento si aurum dare mallent, darent, convenit, dum pro argenteis decem aureus unus valeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 127:2)
Vexilla in hastis eorum nodis aureis et fimbriis argenteis montes in circuitu nimio lucis decore coruscare faciunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:11)
Neque enim aureum vas et argenteum tam carum Deo fuit, quam templum corporis virginalis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:11)
auream olim atque argenteam Samnitium aciem a parente suo occidione occisam spoliaque ea honestiora victori hosti quam ipsis arma fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 574:1)
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae curvatura rotae, radiorum argenteus ordo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 10:4)
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae Curvatura rotae, radiorum argenteus ordo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 13:3)
Tectum autem et exteriora cuncta palatii erant argentea, interiora vero aurea quidem omnia et pretiosis ornata lapidibus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:3)
Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis linteae vestis candore puro luminosi, illae limpido tegmine crines madidos obvolutae, hi capillum derasi funditus verticem praenitentes, magnae religionis terrena sidera, aereis et argenteis, immo vero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepentes.
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:1)
et Eumeni absenti et praesenti Attalo gratiae actae, et aedes liberae locus lautia decreta, et munera data, equi duo, bina equestria arma et vasa argentea centum pondo et aurea viginti pondo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 262:1)
"Nam summa laquearia, citro et ebore curiose cavata, subeunt aureae columnae, parietes omnes argenteo caelamine conteguntur, bestiis et id genus pecudibus occurrentibus ob os introeuntium."
(아풀레이우스, 변신, 5권6)
aurea vexilla mille traunt et argentea,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM215)
itaque, necubi vinceretur, cum ceteris praestaret, scutis argenteas laminas, equis frenos aureos addidit, loricas quoque alias auro, alias argento adornavit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 6:2)
imago avrea non est contrarium quod et caerulam et auream et argenteam maris esse dicit imaginem, quam scimus pro ventorum qualitate mutari et colores varios reddere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6721)

SEARCH

MENU NAVIGATION