라틴어 문장 검색

12. Fuerunt et alia statuta his comitiis ordinata, sed haec praecipue.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 12:1)
Postea vero a rege Richardo Tertio per suffragia ordinum damnatum fuit et abolitum, quo gratiam apud populum iniret, iamque a rege denuo introductum est, sed tamen accedente auctoritae comitiorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:5)
8. Haec comitia mere erant militaria, neque enim aliud tractabant quam declarationem belli contra Galliam et Scotiam cum aliquibus statutibus eo tendentibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 8:1)
In Lusitania circiter annum unum mansit, quo tempore rex Henricus (ut iam dictum est) comitia sua convocaverat et bellum Gallis aperte indixerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:33)
9. Lex principalis quae his comitiis perlata est fuit mirae cuiusdam naturae, iusta potius secundum aequitatem naturalem quam ex norma iuris, et magnanima magis quam cauta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 9:1)
11. His etiam comitiis lata est lex illa bona quae breve de attincti vocatum introduxit, per quod iudicia iuratorum (quae veredicta vocantur) falsa rescindi posint, quae ante illud tempus evangelii cuiusdam instar erant, atque plane irrevocabilia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 11:1)
Fuerunt et aliae iisdem comitiis leges introductae bonae et sanae, ut prius dictum est, sed more nostro eas excerpimus quae naturae sunt minime vulgaris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 13:3)
14. Rex interim, licet comitiorum negotiis incumberet tanquam in plena pace, viderique vellet consilia Perkini (qui iam in Flandriam redierat) veluti floraliae quaedam despectui habere, tamen regis prudentissimi constitutionem nactus (foris animosi, intra providi) mandavit ut phari ad oras maritimas vigiliis custodirentur, et plures etiam phari erigerentur ubi nimium inter se distarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 14:1)
27. Hyeme sequente, nimirum anno duodecimo regis, rex comitia sua iterum convocavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:1)
comitia quid rex sibi vellet satis intellexerunt, eique subsidium concesserunt, limitatum certe, sed tamen amplissimum, ad summam videlicet centum et viginti mille librarum, una cum quindecimis duabus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:6)
Simulac enim comitia soluta fuissent, rex potentem exercitum coegerat quo Scotiae bellum inferret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:4)
Prima, comitiis displicuisse huiusmodi erronum incarcerationem, utpote quae populo sumptui esset carceres superoneraret, neque publicum exemplum quod in oculos hominum incurreret exhiberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 31:2)
Etenim et monetarum regimen, et belli ac pacis tractatus et consilia, et rei militaris administrationem (quae omnino absoluti iuris sunt) saepenumero ad comitiorum regni deliberationes et vota referebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:4)
Completur urbs et ipsum comitium tribunis, centurionibus, evocatis.
(카이사르, 내란기, 1권 3:4)
Doluisse se, quod populi Romani beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur, ereptoque semenstri imperio in urbem retraheretur, cuius absentis rationem haberi proximis comitiis populus iussisset.
(카이사르, 내란기, 1권 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION