라틴어 문장 검색

sacrificantibus, cum hic more Romano suovetaurilia daret, ille equum placando amni adornasset, nuntiavere accolae Euphraten nulla imbrium vi sponte et immensum attolli, simul albentibus spumis in modum diadematis sinuare orbis, auspicium prosperi transgressus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장2)
pleraque in summa fortuna auspiciis et consiliis quam telis et manibus geri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장7)
tum lustratum rite exercitum ad contionem vocat orditurque magnifica de auspiciis imperatoris rebusque a se gestis, adversa in inscitiam Paeti declinans, multa auctoritate, quae viro militari pro facundia erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 26장3)
post arma Iulii Vindicis ad auspicium et praesagium futurae ultionis trahebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장6)
sunt illis haec quoque carmina quorum relatu, quem baritum vocant, accendunt animos futuraeque pugnae fortunam ipso cantu augurantur;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 3장 1:2)
Auspicia sortesque ut qui maxime observant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 1:1)
sin permissum, auspiciorum adhuc fides exigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 3:2)
nec ulli auspicio maior fides, non solum apud plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 5:1)
est et alia observatio auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explorant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 5:3)
ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis admonetur venire se laborum periculorumque sociam, idem in pace, idem in proelio passuram ausuramque:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 4:1)
'septimus annus est, commilitones, ex quo virtute et auspiciis imperii Romani, fide atque opera vestra Britanniam vicistis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 2:1)
his auspiciis urbem ingressus, quam gloriam ad principatum attulit nisi occisi Obultronii Sabini et Cornelii Marcelli in Hispania, Betui Cilonis in Gallia, Fontei Capitonis in Germania, Clodii Macri in Africa, Cingonii in via, Turpiliani in urbe, Nymphidii in castris?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장7)
erant qui Vespasianum et arma Orientis augurarentur, et ut potior utroque Vespasianus, ita bellum aliud atque alias cladis horrebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장8)
sed Otho pontificatus auguratusque honoratis iam senibus cumulum dignitatis addidit, aut recens ab exilio reversos nobilis adulescentulos avitis ac paternis sacerdotiis in solacium recoluit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장7)
unde ius auspiciumque peteretur?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION