라틴어 문장 검색

Hoc scire magis prodest, quam Aventinum montem extra pomerium esse, ut ille adfirmabat, propter alteram ex duabus causis, aut quod plebs eo secessisset, aut quod Remo auspicante illo loco aves non addixissent, alia deinceps innumerabilia, quae aut farta sunt mendaciis aut similia ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 81:4)
Aput patres nostros qui forensia stipendia auspicabatur, nefas putabat brachium toga exserere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.18)
Mihi cum socero, iudices, ne uiua quidem priore uxore conuenit, mortua uero inimicum professus languente puero cum uociferatione atque conuitio auspicans quidquid accidit uenit, qui ad sanos nepotes numquam ante uenisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.30)
namque huiuscemodi studium de adfectu interiore proficiscitur, ilicet, etsi secus quaepiam, sub ope tamen dei ordiar a secundis, quibus primordiis maiores nostri etiam sinisteritatum suarum relationes evolvere auspicabantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 1:2)
adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 672:2)
ante tamen quam prodicta dies veniret morbo moritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 673:2)
tribunus ei diem prodixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 635:2)
itaque spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius mortem sibi conscivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 646:2)
plebes ad id indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam invisi dis immortalibus, negarentur posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 64:1)
ita prodicta die in Petelinum lucum extra portam Flumentanam, unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi indictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 216:1)
ob id castigatis ab Hannone quod ne fames quidem, quae mutas accenderet bestias, curam eorum stimulare posset, alia prodicta dies ad frumentum maiore apparatu petendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 192:3)
rem mali exempli esse imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum comitiorum in castra et provincias, procul ab legibus magistratibusque, ad militarem temeritatem transferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 17:1)
Fabio auspicanti, priusquam egrederetur ab Tarento, aves semel atque iterum non addixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 263:1)
auspicantem immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie vidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 570:2)
orationibus in noctem perductis prodicta dies est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 648:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION