라틴어 문장 검색

Quinetiam quandoque fit ut auxiliares copiae eiusdem nationis ex utraque parte in acie sent et dimicent, neque tamen propterea regnum in se divisum dici potest.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:14)
Equitatu certe utuntur bono, verum copiae equitum in bello defensivo minoris sunt usus, ubi actiones belli ab invadentis electione pendent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:4)
Sed cum male armati essent et sub ducibus imperitis, neque ab equitatu aut tormentis instructi, absque difficultate magna devicti et in fugam coniecti sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:12)
non per ignem certe, sed per rationem et inductionem veram, cum experimentis auxiliaribus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 25:2)
quae parum potest ad densitatem constantem (resiliunt enim corpora) sed nihilominus forte res auxiliaris esse queat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:8)
et quae sint ex his pro varietate glebarum magis aptae et auxiliares.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:8)
Et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장7)
et Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos et equitatum et currus et exercitum magnum valde, contritum ab eis,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장6)
Et nunc non poteris sustinere equitatum et exercitum talem in campo, ubi non est lapis neque silex neque locus fugiendi ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장73)
Et paravit Tryphon omnem equitatum suum, ut veniret; et in illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propter nivem et discessit et abiit in Galaaditim.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장22)
Et divisit populum, et equites in medio peditum; erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장7)
congregatis octoginta milibus et equitatu universo, veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem Graecis habitaculum facturum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장2)
Et, cum iam omnes exspectarent iudicium futurum, hostesque iam committerent, atque exercitus esset ordinatus, et bestiae opportuno in loco constitutae, et equitatus dispositus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장20)
equitatus infinitus, legiones regiae IIII, levis armaturae magna vis, Scipionis legiones X, elephanti CXX classesque esse complures.
(카이사르, 아프리카 전기 1:8)
Considius, et a Clupeis secundum oram maritimam cum equitatu + Hadrumetum + Cn.
(카이사르, 아프리카 전기 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION