라틴어 문장 검색

stipula stipulae nomine pro culmo abutitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3154)
primis aristis herbis surgentibus, quarum luxuries fu- turis frugibus nocet, quas culmi tenues ferre non possunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2531)
mergites fasces culmorum spicas habentium, quos me- tentes bracchiis sinistris complectuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5173)
mapalia tectis mapalia casae Maurorum, qui in eremo habitare dicuntur, sicut illud Lucani "surgere congesto non culta mapalia culmo". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3401)
ne seges quidem igitur spicis uberibus et crebris, si avenam uspiam videris, nec mercatura quaestuosa, si in maximis lucris paulum aliquid damni contraxerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 121:2)
deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:5)
"et careant loliis oculos vitiantibus agri, nec sterilis culto surgat avena solo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권385)
saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis, et levis obsesso stabat avena solo, et pecus ante diem partus edebat acerbos, agnaque nascendo saepe necabat ovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권447)
"quae tu frumenta notasti, maestus in amissis illa colonus habet, nec venti tantum Cereri nocuere nec imbres, nec sic marmoreo pallet adusta gelu, quantum, si culmos Titan incalfacit udos:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권623)
Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas, dum venit, adductas et structis cantat avenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:5)
Sic rustica quondam fistula disparibus paulatim surgit avenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 21:3)
sub galea pastor iunctis pice cantat avenis, proque lupo pavidae bella verentur oves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1012)
quis in tenebris hostis errantes tamen pulsat trahitque et proterit, qui sparsa ad ipsum conmeantum transitum frumenta saevus devorat, qui laeta Christi culta fur interpolat addens avenas aemulas.
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말15)
quas de veneni lacte in herbam fertiles patitur colonus crescere, ne forte culmum fibra inanis spiceum simul revulsa internecet.
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말16)
ipsa casas fragili texat gens Romula culmo:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2106)

SEARCH

MENU NAVIGATION