라틴어 문장 검색

musco tenaci pectus ac palear viret, longum iubente spargitur fuco latus;
(세네카, 파이드라 15:21)
Non cognoscitis quia sapientia est in homine sicut muscus et ambra?
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:7)
Et ecce illa lavata et uncta musco levansque oculos et videns maritum cucurrit et accepit illum per capillos et barbam et ait:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:49)
quamvis ille sua lassus requiescat avena, laudatur facilis inter Hamadryadas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b25)
illic ipse antris Anien et fonte relicto nocte sub arcana glaucos exutus amictus huc illuc fragili prosternit pectora musco, aut ingens in stagna cadit vitreasque natatu plaudit aquas, illa recubat Tiburnus in umbra, illic sulpureos cupit Albula mergere crines:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci31)
At pater arcano residens Ismenos in antro, unde aurae nubesque bibunt atque imbrifer arcus pascitur et Tyrios melior venit annus in agros, ut lamenta procul, quamquam obstrepit ipse, novos-que accepit natae gemitus, levat aspera musco colla gravemque gelu crinem, ceciditque soluta pinus adulta manu dimissaque volvitur urna.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권190)
Fecit ille, ut rogatus est, et reuersus ad uesperam, sedentibus iam ad mensam fratribus, obtulit ei aliquid de ueteri musco, quo superficies ligni erat obsita.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II. 1:5)
agricola adsiduo primum satiatus aratro cantauit certo rustica uerba pede et satur arenti primum est modulatus auena carmen, ut ornatos diceret ante deos, agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti primus inexperta duxit ab arte choros.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 132)
"tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora nec similes chordis reddere uoce sonos, sed perlucenti cantum meditabar auena ille ego Latonae filius atque Iouis."
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 432)
non etiam minus ipsa aqua, quae erit in fonte, si fuerit limpida et perlucida, quoque pervenerit aut profluxerit, muscus non nascetur neque iuncus, neque inquinatus ab aliquo inquinamento is locus fuerit, sed puram habuerit speciem, inbitur his signis esse tenuis et summa salubritate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 4장7)
Angusta cantare licet videaris avena, Dum tua multorum vincat avena tubas.'
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, III15)

SEARCH

MENU NAVIGATION