라틴어 문장 검색

Marcus, inquit, Octavius Herrenus, prima adolescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, instituit mercaturam, et bene re gesta decimam Herculi profanavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:2)
nam Aeneas scit, ante esse profanatum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7138)
et sciendum inter sacratas res etiam dona esse, sicut in libris sacrorum invenitur, quae tamdiu dona dici possunt, quamdiu non profanentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2873)
non adversata legitur et 'aversata'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1279)
sed Carpos cum in Maeandrum fluvium cadens esset extinctus, Calamus, patrem propter hoc scelus aversatus, aufugit rogavitque Iovem, ut finem suis luctibus daret sibique mortem praestaret, ut amato post obitum iungeretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 486)
dona autem oblata numinibus tamdiu sacra sunt et dona possunt dici, quamdiu non fuerint profanata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 3114)
Sic profanatis sacris peritura Troia perdidit primum deos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:28)
Quin etiam cum in illud subterraneum demitteretur, haesissetque descendenti stola, vertit se ac recollegit, cumque ei manum carnifex daret, aversata est et resiluit foedumque contactum quasi plane a casto puroque corpore novissima sanctitate reiecit omnibusque numeris pudoris πολλη`ν πρόνοιαν ἔσχεν εὐσχήμων πεσεῖν.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 9:1)
Scilicet omne sacrum mors inportuna profanat, Omnibus obscuras inicit illa manus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 911)
Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas, nec sinis ingenium nobilitate premi, culte mihi - quid enim status hic a funere differt supremum vitae tempus adusque meae, rem facis, amictum non aversatus amicum, qua non est aevo rarior ulla tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 31)
officioque, levem non aversatus honorem, en tibi devoto numine dexter ades.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권2)
Multi illam petiere, illa aversata petentes inpatiens expersque viri nemora avia lustrat, nec quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:8)
Sed adhuc Minyeia proles urget opus spernitque deum festumque profanat, tympana cum subito non adparentia raucis obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu tinnulaque aera sonant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:2)
Illa rogantem aversata gemit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 42:6)
Nunc quoque, cum fugias averserisque petentes, mille viri cupiunt et semideique deique et quaecumque tenent Albanos numina montes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION