라틴어 문장 검색

tunc eodem in cubiculo, eodem ferro abscindunt venas, properique et singulis vestibus ad verecundiam velati balineis inferuntur, pater filiam, avia neptem, illa utrosque intuens, et certatim precantes labenti animae celerem exitum, ut relinquerent suos superstites et morituros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장6)
et illud quidem etiam hic notum, avium voces volatusque interrogare:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 3:3)
divortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut civitates proximis hibernis in remota et avia deferrent, donec quod omnibus in promptu erat paucis lucrosum fieret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 5:1)
rari et vitabundi in vicem longinqua atque avia petiere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 5:2)
Iulianus comperto discrimine et gnaris locorum adscitis per avia Moesiae ultra montem Haemum profugit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장8)
< . . . > Philippos Thessalus quidam de futura uictoria nuntiauit auctore Diuo Caesare, cuius sibi species itinere auio occurrisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 1:3)
Tiberium quidam Fundis natum existimauerunt secuti leuem coniecturam, quod materna eius auia Fundana fuerit et quod mox simulacrum Felicitatis ex s. c. publicatum ibi sit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 5장 1:1)
post haec Antoniae auiae, quidquid umquam Liuia Augusta honorum cepisset, uno senatus consulto congessit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 2:2)
ex iis Drusillam uitiasse uirginem praetextatus adhuc creditur atque etiam in concubitu eius quondam deprehensus ab Antonia auia, apud quam simul educabantur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 1:2)
monenti Antoniae auiae tamquam parum esset non oboedire:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 1:3)
auia Augusta pro despectissimo semper habuit, non affari nisi rarissime, non monere nisi acerbo et breui scripto aut per internuntios solita.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 3장 2:3)
auiae Liuiae diuinos honores et circensi pompa currum elephantorum Augustino similem decernenda curauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 2:2)
initium autem sumpsit historiae post caedem Caesaris dictatoris, sed et transiit ad inferiora tempora coepitque a pace ciuili, cum sentiret neque libere neque uere sibi de superioribus tradendi potestatem relictam, correptus saepe et a matre et ab auia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 2:2)
educatus sub paterna auia Tertulla in praediis Cosanis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 1:6)
At in gremio anus aviae iacebant adultae duae virgines non suo tantum, sed etiam illius maerore confectae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION