라틴어 문장 검색

Rursus ex hoc ipso admonitus intellectus non aegre insurgit ad axioma quoddam altius et nobilius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:7)
Postremo autem in axiomatibus scientiarum notatu digna est conformitas instantiarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:1)
Cum enim omnis interpretatio naturae incipiat a sensu, atque a sensuum perceptionibus recta, constanti, et munita via ducat ad perceptiones intellectus, quae sunt notiones verae et axiomata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:3)
Quem motum Schola (quae semper fere et denominat et definit res potius per effectus et incommoda quam per causas interiores) vel denotat per illud axioma, quod Duo corpora non possint esse in uno loco;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:6)
Certe sunt qui cogitationum vertigine delectantur, ac pro servitute habent fide fixa aut axiomatis constantibus constringi, liberi arbitrii usum in cogitando non minus quam in agendo affectantes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:4)
Eodem modo etiam scholasticos complura subtilia et perplexa axiomata et theoremata invenisse, quo practicae ecclesiae caverent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:18)
Hoc illis incredible videtur qui axioma illud non norunt, animum humanum magis exhilarari et refici progrediendo in rebus parvis quam consistendo in rebus grandibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:11)
At contra, verus experientiae ordo primo lumen accendit, deinde per lumen iter demonstrat, incipiendo ab experientia ordinata et digesta, et minime praepostera aut erratica, atque ex ea educendo axiomata, atque ex axiomatibus constitutis rursus experimenta nova;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:6)
ut non opera ex operibus sive experimenta ex experimentis (ut empirici), sed ex operibus et experimentis causas et axiomata, atque ex causis et axiomatibus rursus nova opera et experimenta (ut legitimi Naturae Interpretes), extrahamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 284:5)
Altera a sensu et particularibus advolat ad axiomata maxime generalia, atque ex iis principiis eorumque immota veritate judicat et invenit axiomata media;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 41:2)
At in axiomatibus constituendis per hanc inductionem, examinatio et probatio etiam facienda est, utrum quod constituitur axioma aptatum sit tantum et ad mensuram factum eorum particularium ex quibus extrahitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 254:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION