라틴어 문장 검색

At nunc barbaria est grandis, habere nihil.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 83)
barbaria noster abundat amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 72:4)
an mihi barbaria vivendum semper in ista, inque Tomitana condar oportet humo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 12)
cuique viro totus terrarum paruit orbis, ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, quo victrix totiens consule Roma fuit, in caeno Marius iacuit cannaque palustri, pertulit et tanto multa pudenda viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 326)
"vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur, quam prius a miti Caesare munus habet, te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre barbariae tutas exhibuisse vias:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 514)
Dumque redire voles aevi melioris in annos, Ut vetus Admeti decipiare socer . Aut eques in medii mergare voragine caeni, Dummodo sint fati nomina nulla tui . Atque utinam pereas , veluti de dentibus orti Sidonia iactis Graia per arva manu . Et quae Pilthides fecit , pariterque Molinae Eveniant capiti vota sinistra tuo :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 21:1)
Cetera diversis tellus animalia formis sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne percaluit solis, caenumque udaeque paludes intumuere aestu, fecundaque semina rerum vivaci nutrita solo ceu matris in alvo creverunt faciemque aliquam cepere morando.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:1)
qui tactus ab illo intumuit sic ut fulvo perlucida caeno surgere bulla solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:9)
Clara decore fuit proles Elateia Caenis, Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), multorum frustra votis optata procorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 22:1)
Nec Caenis in ullos denupsit thalamos secretaque litora carpens aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat), utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit, sint tua vota licet dixit secura repulsae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 22:3)
(eadem hoc quoque fama ferebat). Magnum Caenis ait facit haec iniuria votum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 22:5)
Et te, Caeni, feram?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:1)
Nam tu mihi femina semper, tu mihi Caenis eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:2)
- urbes inter inhumanae nomina barbariae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 92)
Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti, et superest sine me nomen in urbe meum, suppositum stellis numquam tangentibus aequor me sciat In media vivere barbaria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 101)

SEARCH

MENU NAVIGATION