라틴어 문장 검색

imber nive mixtus et intoleranda vis frigoris et homines multos et iumenta et elephantos prope omnes absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 596:1)
itaque Hannibal ex hibernis movit, et nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 2:2)
postremo, cum omnibus intolerandis patientiae humanae laceraretur, victum malis se simulans avertit ab consciis in insontes indicium, thrasonem esse auctorem consilii mentitus, nec nisi tam potenti duce confisos rem tantam ausuros fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 66:1)
nam tempore autumni et locis natura gravibus, multo tamen magis extra urbem quam in urbe, intoleranda vis aestus per utraque castra omnium ferme corpora movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 394:2)
praebuissetque haud dubiam eo facto spem libertatis, nisi omnia intoleranda libidine foeda ac deformia effecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 471:1)
nec Scipioni aut cum Syphace, inconditae barbariae rege, cui Statorius semilixa ducere exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale, fugacissimo duce, rem futuram aut cum tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, sed cum Hannibale, prope nato in praetorio patris, fortissimi ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite, vixdum iuvene imperatore,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 361:1)
macerato hoc pingues fiunt auro in barbaria boves;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 251)
nam te omnes saevomque severumque atque avidis moribus commemorant, spurcificum, immanem, intolerandum, vesanum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 13)

SEARCH

MENU NAVIGATION