라틴어 문장 검색

Paulus in medio foro basilicam iam paene texerat isdem antiquis columnis, illam autem quam locavit facit magnificentissimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 14:1)
adhuc basilica non erat facta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:40)
Haec ergo cum virum extulisset, non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:2)
Descendit igitur in conditorium, visaque pulcherrima muliere primo quasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:8)
Iacuerunt ergo una non tantum illa nocte, qua nuptias fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis videlicet conditorii foribus, ut quisquis ex notis ignotisque ad monumentum venisset, putaret expirasse super corpus viri pudicissimam uxorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:8)
Commodaret ergo illa perituro locum et fatale conditorium familiari ac viro faceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:13)
in media basilica tam palam sportulae quam in triclinio dantur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:4)
Si quando transibis per basilicam et voles scire, quo modo quisque dicat, nihil est quod tribunal ascendas, nihil quod praebeas aurem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 8:2)
Descenderam in basilicam Iuliam, auditurus quibus proxima comperendinatione respondere debebam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 1:1)
Tam rara in amicitiis fides, tam parata oblivio mortuorum, ut ipsi nobis debeamus etiam conditoria exstruere omniaque heredum officia praesumere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 5:1)
Ad hoc stipatum tribunal, atque etiam ex superiore basilicae parte qua feminae qua viri et audiendi - quod difficile - et - quod facile - visendi studio imminebant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 4:1)
Huic theatro ex priuatorum pollicitationibus multa debentur, ut basilicae circa, ut porticus supra caucam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 3:1)
quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui primus clari nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem obtinenti causa in foro esset oranda, impense petierit, uti subsellia in basilicam transferrentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 219:1)
certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunal, quattuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur, atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, quoque ex quattuor tribunalibus memini.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 106:1)
"Hanc controuersiam cum declamaret MAXIMVS dixit quasi tricolum tale qualia sunt quae basilicam infectant."
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 10:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION