라틴어 문장 검색

cum igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 12:5)
adhuc basilica non erat facta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:40)
Inde notis flexibus Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.6)
in media basilica tam palam sportulae quam in triclinio dantur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:4)
Si quando transibis per basilicam et voles scire, quo modo quisque dicat, nihil est quod tribunal ascendas, nihil quod praebeas aurem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 8:2)
Ante cryptoporticum xystus violis odoratus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 17:1)
Nam ante meridiem xystum, post meridiem gestationis hortique proximam partem umbra sua temperat, quae, ut dies crevit decrevitve, modo brevior modo longior hac vel illa cadit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 18:1)
In capite xysti, deinceps cryptoporticus horti, diaeta est amores mei, re vera amores:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 20:1)
In hac heliocaminus quidem alia xystum, alia mare, utraque solem, cubiculum autem valvis cryptoporticum, fenestra prospicit mare.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 20:3)
Ante porticum xystus in plurimas species distinctus concisusque buxo;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 16:1)
aliis fenestris xystum, aliis despicit pratum, sed ante piscinam, quae fenestris servit ac subiacet, strepitu visuque iucunda;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 23:4)
Descenderam in basilicam Iuliam, auditurus quibus proxima comperendinatione respondere debebam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 1:1)
Ad hoc stipatum tribunal, atque etiam ex superiore basilicae parte qua feminae qua viri et audiendi - quod difficile - et - quod facile - visendi studio imminebant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 4:1)
illic recta gestatio longo limite super litus extenditur, hic spatiosissimo xysto leviter inflectitur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:3)
Ubi hora quarta vel quinta - neque enim certum dimensumque tempus -, ut dies suasit, in xystum me vel cryptoporticum confero, reliqua meditor et dicto.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION