라틴어 문장 검색

sed episcopus solerti providentia omnia haec sibi oblata refutat, timens ne si exercitus transiret, a Graecis molestatus Turcorum armis occidendus traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:11)
Profectus est igitur rex, profectus Bertrannus cum copiis suis a civitate Jerusalem, vigili et solerti providentia militum munita, munitis et caeteris civitatibus, quae suae erant potestatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 38:3)
Spes est expectatiocerta future beatitudinis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 43:2)
rationem,intellectum, providentiam, circumspectionem, cautionem, docilitatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 71:7)
Providentia est presens notio futurorum pertractans eventum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 72:1)
Et alibi in epistolis dixit,"Nichil autem ordinatum est quod precipiatur et properat providentiam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 72:16)
Ratio, Intellectus, Providentia, Circumspectio, Cautio, Docilitas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 48:2)
Providentia est præsens notio futurorum pertractans eventum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 51:1)
Effectus autem sive utilitas prudentiæ est beatitudo;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 57:1)
Per Dei timorem acquiremus beatitudines et erimus beati.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 12:2)
Magis valet parva beatitudo quam plena domus auro et argento.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 136:2)
Quae summa praevidit providentiae simplicitas, "fatum singula digerit in motum locis, formilis, temporibusque distributa";
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 12:2)
(20) Et dicit Boethius IV De consolatione philosophiae, quod "fatum est inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 2:1)
(20) Secundo modo dicitur fatum dispositio providentiae divinae de futuro progressu esse et vitae inferiorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:1)
Ad dictum Commentatoris dicendum, quod continuatio non est secundum unam et communem naturam, sed secundum unum et commune obiectum speculationis ad beatitudinem, quae post mortem est, pertinentis, sicut dicit Aristoteles in Libro de caelo et mundo, quod extra caelum non est tempus nec locus, sed vita beata, intelligens extra caelum esse quod est supra cursum siderum in loco quietae contemplationis beatorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION