라틴어 문장 검색

Ubi dux ipse Turcorum bellicosissimum sagitta trajecit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 65:4)
- De occiso Christiano bellatore qui ad ludibrium fidelium in muro suspenditur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 67:3)
Ravenel itaque apprehensum Pancratio Armenio praedicto commisit, viro instabili et magnae perfidiae, quem a vinculis imperatoris Graecorum elapsum Nicaeae retinuit, eo quod audisset eum virum bellicosum esse et multiformis ingenii, et quia omnis Armenia et Syria et Graecia illi notae haberentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:8)
- Relicta Romania, praeelectos sequentes signiferos ad pontem usque fluvii Farfar perveniunt, ubi a Turcis bellicose excepti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 65:3)
commisso praelio bellatores Christi victores redeunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 69:3)
Ad haec comes Reymundus hilari animo vibrata hasta, clypeoque pectori obducto, et Godefridus dux non minus aestuans desiderio conserendi praelia, caeterique septingenti viri bellicosi, ex improviso per medios advolantes infringunt, et eorum [0474D] multitudinem copiosam disturbantes, palmam Deo donante victores accipiunt, Turcis attritis et in fugam conversis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:3)
Et ecce universae nationes regni illius, et principes praedicti, per regionem Armeniae, Syriae, Romaniae, dispersi, in armis et copioso apparatu ad castrum Sooch convenerunt, habentes ducenta millia equitum bellatorum absque exiguo vulgo et femineo sexu, absque jumentis et camelis, et caeteris animalibus, quae nullo numero poterant conputari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 20:2)
Baldewinus recedentem bellicose insequitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 23:3)
prima luce geritur bellicosissimus Mars.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 45:5)
- De Rotgero, qui gentiles, exercitum praecedentes, bellator excipiens, insperata morte praeventus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 53:3)
Anselmum de Riburgis monte, virum nobilissimum et bellicosum, multam vim defensoribus arcis inferentem, impetu [0528C] saxi ab eadem arce volantis fracto cerebro percusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:9)
in quibus viri bellatores amplius quam quinquaginta, a duce et caeteris primoribus constituti, nunc undique flammarum invasione occupati, cum ipsa machina ruinam perpessi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:6)
Hugo vero de Tabaria, juvenis bellicosus, in tertia acie constitutus, per medios hostes equo veloci advolans et cum illis diu graviter pugnans, ad extremum certaminis pondere fatigatus et victus, vix e medio turbinis evasit, omnibus de comitatu suo ibidem occisis et attritis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:5)
Recesserunt singuli in sua, recessit et Hugo de Tabaria, vir bellator praecipuus adversus hostiles impetus, qui bellis et insidiis non die, non nocte, in terra gentilium fatigari potuit, quandiu vita incolumis fuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:3)
Et sub manu traditoris Botheri constituti, Tankrado nuntios dirigunt, eo quod vir Christianus et bellator praecipuus fuerit, quatenus assumptis viribus et sociis, ad eos transiens, primatum civitatis et regionis apprehenderet ac deinceps obtineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION