라틴어 문장 검색

imaginatio uero mobilibus beluis, quibus iam inesse fugiendi appetendiue aliquis uidetur affectus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 1:4)
omnes beluas marinas, ex quibus cetus est quaeque his pares sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장8)
omnes beluas marinas, ex quibus cetus est quaeque his pares sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 2:5)
umbratura deam retro sinuatur in arcum belua;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:96)
sic ruit in rupes amisso pisce sodali belua, sulcandas qui praevius edocet undas inmensumque pecus parvae moderamine caudae temperat et tanto coniungit foedera monstro;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:247)
nam simul humano geminas de corpore palmas utraque perfossis emisit belua costis:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:85)
Quisquis sollicita mundum ratione secutus semina rimatur rerum, quo luna laborat defectu, quae causa iubet pallescere solem, unde rubescentes ferali crine cometae, unde fluant venti, trepidae quis viscera terrae concutiat motus, quis fulgura ducat hiatus, unde tonent nubes, quo lumine floreat arcus, hoc mihi quaerenti, si quid deprendere veri mens valet, expediat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete1)
ille coruscanti clipeo te saepe volentem sustulit adridens et pectore pressit anhelo intrepidum ferri galeae nec triste timentem fulgur et ad summas tendentem brachia cristas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:9)
ferratus lascivit apex horrorque recessit Martius et cristae pacato fulgure vernant.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:74)
quae sic Gaetuli iaculo percussa leaena aut Hyrcana premens raptorem belua partus aut serpens calcata furit?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:108)
hic tabescente solutus subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis canduit et subitis fluxere vaporibus enses.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:150)
pares tamen in hac terra vastitate beluas progenerari quis neget, cum intra moenia nostra natos animadvertamus elephantos?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 3:5)
quo fit ut ea vena, cuius omnis umor absumitur, velut icta fulgure arescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 9:3)
id aliis quoque nationibus arduum apud Germanos difficilius tolerabatur, quis ingentium beluarum feraces saltus, modica domi armenta sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장3)
auxit rumorem pari vanitate orta interpretatio fulguris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION