라틴어 문장 검색

dein quia pluribus adversum Tacfarinatem expeditionibus cognitum non gravi nec uno incursu consectandum hostem vagum, excito cum popularibus rege Ptolemaeo quattuor agmina parat, quae legatis aut tribunis data;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 24장4)
Thraecum auxilia repentino incursu territa, cum pars munitionibus adiacerent, plures extra palarentur, tanto infensius caesi quanto perfugae et proditores ferre arma ad suum patriaeque servitium incusabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장8)
id aliis quoque nationibus arduum apud Germanos difficilius tolerabatur, quis ingentium beluarum feraces saltus, modica domi armenta sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장3)
eligunt feras et detracta velamina spargunt maculis pellibusque beluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare gignit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 2:2)
nec arma, ut apud ceteros Germanos, in promisco, sed clausa sub custode, et quidem servo, quia subitos hostium incursus prohibet Oceanus, otiosae porro armatorum manus facile lasciviunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 44장 3:1)
provinciam Narbonensem incursu classis et adverso proelio contremuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장5)
Igitur repentino incursu Antonius stationes hostium inrupit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장1)
Tutor Treviris comitanti- bus, vitato Mogontiaco, Bingium concessit, fidens loco, quia pontem Navae fluminis abruperat, sed incursu cohortium, quas Sextilius ducebat, et reperto vado proditus fususque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장10)
exhibuit et naumachiam marina aqua innantibus beluis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:4)
Cappadociae propter adsiduos barbarorum incursus legiones addidit consularemque rectorem imposuit pro eq.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 4:2)
"Quid ruimus beluarum ritu in perniciem non necessariam?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:12)
ceterum non crocodillos modo, uti Nilus, sed etiam delphinos ignotasque aliis gentibus beluas alit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 10:2)
longior ubi expeditio est, elephanti vehunt currum, et tantarum beluarum corpora tota contegunt auro.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 32:2)
Ipsum vehebat elephantus super ceteras beluas eminens, armaque auro et argento distincta corpus rarae magnitudinis honestabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 9:1)
speciem magnitudini Pori adicere videbatur belua, qua vehebatur, tantum inter ceteras eminens, quanio aliis ipse praestabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION