라틴어 문장 검색

ne si continuo vindicatum esset in reum, homines quoque in vindicando nullam patientiam moderationemque servarent, sed statim reos supplicio darent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:2)
ut bona concessa divinae benignitati, eadem revocata ac poenas irrogatas nostrae iniquitati imputemus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 1:2)
Impugnabat autem eum per fictae benignitatis illecebras, collegam et virum fortem propalam saepe appellans , ad innectendas letales insidias vitae simplici perquam callens, et ea tempestate nimium potens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 4:1)
Aderimus nobis vicissim amoris robusta constantia, militabimus simul, una orbem pacatum, deus modo velit quod oramus, pari moderatione pietateque recturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 14:2)
Praevaluit tamen aequitati iuncta benignitas, iussique obtinere sedes impavidi, nostros reddidere captivos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 11:3)
Amat enim benignitas numinis, seu quod merentur homines, seu quod tangitur eorum affectione, his quoque artibus prodere quae impendent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 9:2)
Quae cum Tertullo administrante adhuc praefecturam, recitarentur in curia, eminuit nobilitatis cum speciosa fiducia, benignitas grata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 7:2)
In vita parca et sobria, edendi potandique moderatione, valetudinem ita retinuit firmam, ut raros colligeret morbos, sed eos non procul a vitae periculis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 5:1)
afflictis (si fors ingruisset inferior) erat ullum in principis benignitate perfugium, quod semper, ut agitato mari iactatis, portus patuit exoptatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 14:1)
Super his omnibus liberalis erat cum moderatione, cuius rei licet abundent exempla, unum tamen sufficiet poni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 3:1)
Karulus siquidem vero, adnitentibus suis, oblitus est tantorum benignitatis, quod ei Desiderius rex tribuit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 51)
etenim in omnibus ad uitae munia utendis quicquid aptam moderationem supergreditur, oneri potius quam usui exuberat.
(아풀레이우스, 변명 18:4)
non fuit meae moderationis tacitas omnium suspiciones palam abrumpere;
(아풀레이우스, 변명 96:6)
idque facere adortus sum, dum moderationem tuam in prouincialium negotiis contemplor, qua effecisti ut te amare debeant experti propter beneficium, expertes propter exemplum.
(아풀레이우스, 플로리다 9:41)
quis enim a te non amet discere, quanam moderatione optineri queat * * * ;
(아풀레이우스, 플로리다 9:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION