라틴어 문장 검색

Quippe iam Ligures, iam Insubres Galli, nec non et Illyrici lacessebant, sitae sub Alpibus, id est sub ipsis Italiae faucibus gentes, deo quodam incitante adsidue, ne rubiginem ac situm scilicet arma sentirent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LIGURICUM 2:1)
At illi, qui iam pridem robigine obsitos enses inertesque maererent equos, ut primum togas et saeviora armis iura viderunt, duce Armenio arma corripiunt;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 12:1)
quod super est arvi, tamen id natura sua vi sentibus obducat, ni vis humana resistat vitai causa valido consueta bidenti ingemere et terram pressis proscindere aratris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:5)
— Mactat lectas de more bidentes, et mox:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 2:2)
Nunc grege de intacto septem mactare iuvencos Praestiterit, totidem lectas de more bidentes, et ut iniuges evidentius exprimeret, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 5:3)
— Mactat (enim inquit) lectas de more bidentes Legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, et quasi expergefactus adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 10:3)
Bidentes hostiae quid essent, inquit Avienus, interrogavi quendam de grammaticorum cohorte:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 1:1)
et ille bidentes oves esse respondit, idcircoque lanigeras adiectum, ut oves planius demonstrarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 1:2)
Esto, inquam, oves bidentes dicantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 2:1)
Oves, inquit, bidentes dictae sunt, quod duos tantum dentes habeant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 2:4)
verum procurandum mihi est, ne illud obrepat quod bidentes epitheton sit ovium, cum Pomponius, egregius Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis hoc scripserit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 4:3)
Publius autem Nigidius in libro quem de extis conposuit bidentes appellari non oves solas sed omnes hostias bimas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 5:1)
Ergo bidennes primum dictae sunt quasi biennes, et longo usu loquendi corrupta est vox ex bidennibus in bidentes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 7:1)
Hyginus tamen, qui ius pontificium non ignoravit, in quinto librorum quos de Virgilio fecit bidentes appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent, per quos ex minore in maiorem transcendisse constaret aetatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 7:2)
nuda iam crate fluentes Invadunt clypeos, curvataque cuspide pile, Et scabros nigrae morsu rubiginis enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION